« »
 
[]« Pillum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 324b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILLUM
PILLUM, pro Pilus, Gall. Poil ; neque enim infrequens fuit apud nostros pilo vestimenti donationem aliquam seu cessionem confirmare. Vide Disvestire in Vestire. Interdum et capillorum pilis id fiebat. Vide in Capilli. Formula 30. ex Baluzianis :
Et cum de ipsas res in omnibus vestrum et Pillo et festuca exinde in omnibus se exitum dixit et fecit.
Vide Pilla 1.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nonnumquam et barbæ pilis tribus sigillo obsignatis id præstabant. Charta ann. 1181. ex Tabul. S. Florent. Salmur. :
Et ut elemosina ista monachis inconcussa remaneret, sigilli mei impressione, una cum tribus Pillis barbæ meæ, sicuti apparet, corroborari feci.
Vide in Barba 1.