« »
 
[]« Pilorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 324b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILORIUM
PILORIUM, Spilorium, Columbar, numella versatilis, seu Collistrigium : vulgo Pilori, in Consuetudinibus municipalibus, Nivernensi cap. 1. art. 9. Meledun.[] art. 3. Meldensi art. 209. Senonensi art. 2. Altisiod. art. 3. etc. in quibus Pilorium dicitur esse argumentum altæ seu majoris justitiæ. Fleta lib. 2. cap. 10 :
Pilorium, sive collistrigium
. Leges Burgor. Scoticor. cap. 21. § 3 :
Ponatur super collistridium, quod dicitur Pillorie.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 977 :
Habere possunt Thew, Pillorium, atque tumbrellum pro punitione malefactorum.
Pag. 196 :
Cum furcis, Pilloriis, et cum omnibus aliis pertinentiis, etc.
Charta Theobaldi Comitis Campaniæ ann. 1227. in Tabulario Ecclesiæ Meldensis pag. 30 :
Asserebat etiam dictus Episcopus, quod ego non debebam habere Pilorium in foro, et facere justitiam in eodem loco, prout mihi placeret.
Will. Thorn. in Edw. II. :
Et similiter clamat habere furcas, Pilorium, tumberellum, emendas assisæ panis, et cervisiæ, factæ in eodem manerio.
Receptio Caroli VII. Lemovicas ann. 1438. apud Stephanot. tom. 1. Fragment. Histor. MSS. :
Ante prandium fecit Rex publice in alto loco prope Pillorium amputare caput Bertrandi de Arat Militis proditoris, qui fecerat se Anglicum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pillaurium, in Statutis MSS. Augustæ Ausciorum art. 39 :
Item est consuetudo ibidem quod si aliquis furatus fuerit aliquid non excedens valorem xx. denar. Morlanorum, quod pro furto prædicto ad aliquam legem nullatenus condemnetur, tamen ascendat in Pillaurium et currat villam.
Spilorium. Regestum Constabulariæ Burdegalensis fol. 100 :
Jurisdictionem altam ibi occupando, Spilorium fieri, et ibidem poni, et aurem cujusdam mulieris, quæ ibidem furtum commiserat, abscidi fecerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pelloricum, in Chartul. S. Quintini in insula pag. 123 :
Ubicumque invenerint bannitum pro furto... eum in Pellorico ponere debet et de eo facere justitiam.
Pilloricum, Charta Majoriæ Rotomagi et Falesiæ :
Latro, falsonarius, judicabitur per communiam, et ponetur in Pillorico, ut omnes eum videant et cognoscant.
Perperam Paloricum editum tom. 1. Ordinat. pag. 307. Charta Philippi Aug. pro communia Calniaci ann. 1213 :
Præpositus noster... eum (furem) in Pillorico ponere debet.
Pellericum. Observantiæ Regni Aragon. lib. 8. tit. de Crimine falsi :
In Pellerico ponatur in camisia, et stet ibi a pulsatione tertiæ usque ad meridiem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pellerinum, in Statutis Montis Regal. fol. 175 :
Item statutum est quod si aliquis malum dixerit de Deo... ponatur ad Pellerinum non expectato judice, vel aliqua condemnatione, seu defensione, sed incontinenti.
Pelloriu. Consuetudines Villæ Arkensis ann. 1231. in Tabulario S. Bertini :
Debet cavere de emenda solvenda infra 15. dies,... qui pauper fuerit, et improbus, poterit poni in Pelloriu, et sic dimitti.
Pilaricum in Chartis Communiæ Royensis et Peronensis.
Pilloralium, in Fleta lib. 2. cap. 12. § 19. Judicium pillorale lib. 1. cap. 34. § 35. cap. 37. § 10. cap. 38. § 10. Pœna pillorii, in Charta Communiæ Abbatisvillæ § 3. Pœna pilloralis, apud Bractonum lib. 3. Tract. 1. cap. 6. n. 1. Tract. 2. cap. 3. num. 6. in Fleta lib. 1. cap. 34. § 11. cap. 38. § 11. lib. 2. cap. 1. § 8. Pilorisation, in Consuetudine Insulensi tit. 1. art. 2. Pilloret, in Foris Beneharn. Rubr. de Penas art. 14. 39. Pilorier, in [] Consuetud. Meledunensi art. 1. 3. Senonensi art. 1. Altisiod. art. 1. Barrensi art. 28. 33. Pilloriser, in Consuet. Burbonensi art. 1. Nivernensi cap. 1. art. 15.
Estre mis et tourné au Pillori par trois festes solemnelles ou Dimanches
, in veteri Consuetudinario Franciæ, ubi de usurariis. Joannes Abbas Laudun. in Speculo Historiali MS. lib. 11. cap. 11 :
Premierement il fut tourné au Pillory, puis luy furent les deus puings coppez, etc.
Vide Chartam Communiæ S. Quintini apud Hemereum pag. 49. et quæ adnotarunt Chopinus in Consuetud. Andium, Loisellus de Dominiis, et alii.
De vocis origine non omnino constat : neque enim Cowellus audiendus, qui a πύλη et ὁράω deducit, quod reus, ac si per januam emisso capite, prospiceret : ut nec Spelmannus, qui a Gallico pilleur, quod depeculatores hac pœna vulgo damnentur. Videtur potius a voce pilier, id est pila, columna, ad quam alligabantur rei, desumendum etymon : idem enim fuit pilorium cum postello, seu columna lignea. Concilium Bituricense ann. 1336. cap. 12 :
Item Pilorium, seu postellum in cœmeteriis et locis sacris affigunt et apponunt.
Vide quæ adnotamus in Constantinopoli Christiana, ubi de Milio aureo. Observat Ferrarius, Italos gogna appellare supplicii genus, quo noxii injecta bojæ, sive numellæ cervice, in suggestu omnium sibilis ac ludibrio exponuntur. Vide eumdem in Berlina.