![[]](img/image.png)
PILOSUS, Isidorus lib. 8. Orig. cap. ult. :
Pilosi, qui Græce Panitæ,Sunt, qui Satyros designatos fuisse existimant apud Isaiam Prophetam cap. 13. v. 21. cap. 34. v. 14. ubi Græca editio δαιμώνια Aquila τριχιῶντες præferunt. Eucherius Lugdunensis :(Joan. de Janua habet Ephialtæ)Latine incubi appellantur, sive inivi, ab ineundo passim cum animalibus, unde et incubi dicuntur, ab incumbendo, hoc est stuprando. Hos dæmones Galli Dusios nuncupant.
Pilosi, in Esaia, dæmonum genera. Nonnulli etiam hos doctissimorumMammotrectus :incubones, vel satyros, aut quosdam silvestres homines intelligendos putaverunt.
Pilosi, monstra sunt ad similitudinem hominum, quorum forma ab humana effigie incipit, sed bestiali in extremitate terminatur, vel sunt dæmones incubones, vel satyri, vel homines silvestres.Quod confirmari videtur ex Hebraico vocabulo Saher, quod pilosum, hirsutum, et hircum, cujus formam partim referunt satyri, significat. Textus Arabicus habet ibi alghilan, quod satyrum, vel animal aliquod humanam repræsentans aliquo modo figuram denotat. Monachus Sangall. lib. 1. de Carolo Magno cap. 25 :
Tunc dæmon, qui dicitur larva, cui curæ est ludicris hominum, vel illusionibus vacare.Mox :
Cumque pater ille familias signo salutiferæ crucis se suaque munire conaretur, respondit Pilosus, etc.Radevicus lib. 2. de Gestis Friderici :
Pilosi, quos Satyros vocant, in domibus plerumque auditi.Vide Grimm. Mythol. German. pag. 272.
P. , 1766.
◊ Hinc nostratibus
Poilleux, hodie Poiloux, Immundus, sordidus, in Lit. remiss. ann. 1376. ex
Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 73. Aliæ ann. 1384. in Reg. 125. ch. 128 : Appellant(le suppliant)sanglant, meschant homme, vermineux et Poilleux, et autres pluseurs oultrages.