« »
 
[]« Pilosus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 325a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILOSUS
PILOSUS, Isidorus lib. 8. Orig. cap. ult. :
Pilosi, qui Græce Panitæ, (Joan. de Janua habet Ephialtæ) Latine incubi appellantur, sive inivi, ab ineundo passim cum animalibus, unde et incubi dicuntur, ab incumbendo, hoc est stuprando. Hos dæmones Galli Dusios nuncupant.
Sunt, qui Satyros designatos fuisse existimant apud Isaiam Prophetam cap. 13. v. 21. cap. 34. v. 14. ubi Græca editio δαιμώνια Aquila τριχιῶντες præferunt. Eucherius Lugdunensis :
Pilosi, in Esaia, dæmonum genera. Nonnulli etiam hos doctissimorum[] incubones, vel satyros, aut quosdam silvestres homines intelligendos putaverunt.
Mammotrectus :
Pilosi, monstra sunt ad similitudinem hominum, quorum forma ab humana effigie incipit, sed bestiali in extremitate terminatur, vel sunt dæmones incubones, vel satyri, vel homines silvestres.
Quod confirmari videtur ex Hebraico vocabulo Saher, quod pilosum, hirsutum, et hircum, cujus formam partim referunt satyri, significat. Textus Arabicus habet ibi alghilan, quod satyrum, vel animal aliquod humanam repræsentans aliquo modo figuram denotat. Monachus Sangall. lib. 1. de Carolo Magno cap. 25 :
Tunc dæmon, qui dicitur larva, cui curæ est ludicris hominum, vel illusionibus vacare.
Mox :
Cumque pater ille familias signo salutiferæ crucis se suaque munire conaretur, respondit Pilosus, etc.
Radevicus lib. 2. de Gestis Friderici :
Pilosi, quos Satyros vocant, in domibus plerumque auditi.
Vide Grimm. Mythol. German. pag. 272.
P. Carpentier, 1766.
Hinc nostratibus Poilleux, hodie Poiloux, Immundus, sordidus, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 73. Aliæ ann. 1384. in Reg. 125. ch. 128 :
Appellant (le suppliant) sanglant, meschant homme, vermineux et Poilleux, et autres pluseurs oultrages.