![[]](img/image.png)
PINTRICI, Pincerna : erat enim pincernatus dignitas Ecclesiastica. Vide
Pincerna. Constitut. Arnaldi Episcopi Barcinonens. ann. 1277. apud Marten.
tom. 4. Anecdot. col. 605 :
Ordinavimus quod omnes officiales nostræ Ecclesiæ præsentes et futuri, scilicet monachus, dormitoriarius, portarius, diaconus, subdiaconus, ministralis, pistor, Pintrici faciant in propriis personis perpetuo assiduam et continuam residentiam in civitate.In alia ejusdem Arnaldi Constitut. ann. 1280. ibidem col. 606. ubi iidem officiales recensentur, loco Pintrici legitur Botellarius.