« »
 
[]« 2 piscis regalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 335b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PISCIS2
2. PISCIS Regalis, qui ad Regem jure regio pertinet, ut sunt balæna et sturgio apud Bractonum lib. 1. cap. 5. § 7. et in Consuetudine Norman. art. 603. Fleta lib. 1. cap. 45 :
De sturgione aliter observetur, quod Rex illum integrum habebit propter privilegium regale.
Et cap. 46 :
De balæna vero sufficit si Rex habeat caput, et Regina caudam habeat.
Charta Almarici Vicecomitis Narbonæ in 2. Regesto Philippi Pulcri Reg. Franc. num. 22. ex Tabulario Regio :
Salva........ prærogativa Piscium regalium, qui capiuntur in mari.
Vide Craspiscis.
P. Carpentier, 1766.
Piscis Pendiculus, An qui ex præstatione debetur et penditur, vel qui hamo capitur, a quo pendulus est ? Charta Theodor. comit. Fland. ann. 1145 :
Duas partes Piscium pendiculorum et rohagium, et ab eodem molendino quicquid aquæ et prati continetur a ripa in ripam.
P. Carpentier, 1766.
Piscis S. Petri. Vide supra Citula.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Piscis Publicus, Vendibilis, ni fallor, Gall. de Vente. Melius forte, Communis, id est, majorem inter et minorem. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 479 :
Ubi judicatum est ut non habeat potestatem ullus piscator piscari in supradictis piscariis, nisi reddiderit per omnem hebdomadam Pisces publicos iii. aut sex minores valentes ipsos tres publicos Pisces.
Pisces Albi, in Itinere Camerarii Scotici cap. 16. 19.
P. Carpentier, 1766.
Piscis Regius. Tract. MS. de Pisc. cap. 19. ex Cod. reg. 6838. C. :
Umbra a toto illo tractu, qui a Massilia est Neapolim usque, umbrino vocatur, Baionæ borrugat, quasi verrucatus, a verruca quam in mento habet, a Gallis maigue, in Gallia nostra Narbonensi daine, nonnullis peis rei, id est, Piscis regius.
Vide Piscis Regalis.
P. Carpentier, 1766.
Piscis Sacer, in eod. Tract. cap. 28 :
Nautæ pompilum, sacrum Piscem vocant, quod ex pelago deducat naves ad portum usque.
P. Carpentier, 1766.
Præstationis species, quæ Poissons de morz nuncupabatur, mentio fit in Charta Ludov. comit. Nivern. ann. 1312. ex Reg. 48. Chartoph. reg. ch. 3 :
Item deniers deus à Cone, appellez les Poissons de morz, prisiez dix solz Tournois de rente chascun an ; et sont paiez chascun an le jour des brandons.