« »
 
[]« 1 pistare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 336b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PISTARE1
1. PISTARE, Idem quod Pinsere, Subigere, Gallice Paitrir ; ex pistus vox conficta. Leg. Palat. Jacobi Reg. Majoric. tom. 3. Act. SS. Junii pag. xvi :
Pistor... domus nostræ regiæ panem quo in mensa nostra utemur... per se Pistare et alias præparare debeat.
Lib. 2. Miracul. S. Bertini cap. 29 :
In vase ligneo, in quo pasta Pistari solet.
Occurrit passim apud Constantinum African. et medicos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pistare, Pilo tundere, Gall. Piler. Veget. lib. 1. Mulomedic. :
In pila lignea Pistabis cernesque subtiliter.
Memoriale Potest. Regiens. ad ann. 1275. apud Murator. tom. 8. col. 1138 :
Fuit maxima mortalitas porcorum et aliarum bestiarum in prædictis partibus montaneæ propter pestilentiam famis, quia non habebant aliquod quod darent prædictis bestiis, et coquebant fœnum et Pistabant pro porcis pascendis.
Adde Statuta Vercell. lib. 3. fol. 100. v°.