« 2 placitor » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 348c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLACITOR2
2. Placitor, Qui alteri tenetur ad evictionem, Gall. Garant. Chartul. S. Vict. Massil.
fol. 26 :
Nos jam dicti venditores erimus adjutores, assertores et Placitores contra cunctos homines.
◊ Jam vero de vocis, Placitum, etymo, variæ sunt
sententiæ. Edwardus Cokus ad Littletonem sect. 10. a placendo deducit, quia,
inquit, bene placitare super omnia placet. Guillimanus lib. 1. de Rebus Helvet.
cap. 9. et alii a Germanico plats, campus, quod in campo tenerentur placita.
Casanova vero placita ejusmodi conventus appellari putat, quod in iis Leges
conderentur, (quod sane de Lege Salica testatur ejus prologus, quæ in tribus mallis a IV.
Viris condita dicitur) eæque promulgarentur hac formula, quæ habetur in eodem Prologo :
Placuit atque convenit inter Francos, etc.Vide de etymo Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 748. num. 8. et omnem librum sextum.