« »
 
[]« Plaudare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 361c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLAUDARE
PLAUDARE, Quasi applausum dare. Hrabanus Maurus Poemat. 29. de diabolo, Christum in deserto tentante : []
Tantum perverse locutus,
Quantum fuerat perversus :
Sæpe (vel seque) Seps ipse se Plaudaverat
Posse quod nunquam poterat, etc.
Id est, sibi applauserat, sese jactaverat. Landulfus de S. Paulo in Chronico Mediolanensi cap. 5 :
Pars itaque cleri et populi ad nutum Arialdi Abbatis monasterii S. Dionysii clamavit et laudavit Grasulanum sibi in Archiepiscopum : ipse vero statim ut vidit se a quadam magna multitudine vulgi et nobilium conclamatum, et ab Abbate illo Plaudatum, Archiepiscopalem sedem ascendit.
Et cap. 39 :
Causa itaque ista sic Plaudata et statuta, etc.
Mox :
Ex parte totius cleri et populi legationem de Plaudato (plaudando) et coronando Rege Conrado Pontifici Anselmo contulerunt.
Hinc forte vocis origo, Plauder, apud nos, quam vulgo usurpamus de iis, quos arguimus, et verbis castigamus, a sensu contrario, et quasi per ironiam.