![[]](img/image.png)
PLAUTUS, Latus, planus, a Græc. πλατύς. Tertullianus de
Pallio cap. 3 :
Nam et de mari vellera, quo muscosæ lanositatis Plautiores conchæ comant.Festus :
Ploti appellantur qui sunt planis pedibus .... Soleas quoque dimidiatas, quibus utebantur in venando, quo planius pedem ponerent, semiplotia appellabant.Papias :
Plautus, languidus pedibus, auribus.Leg.
planis pedibus, languidis auribus. Gloss. Lat. Græc. :
Plautus, βαρύωτος. Vide Plaudus.