« »
 
[]« Plautus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 362b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLAUTUS
PLAUTUS, Latus, planus, a Græc. πλατύς. Tertullianus de Pallio cap. 3 :
Nam et de mari vellera, quo muscosæ lanositatis Plautiores conchæ comant.
Festus : Ploti appellantur qui sunt planis pedibus .... Soleas quoque dimidiatas, quibus utebantur in venando, quo planius pedem ponerent, semiplotia appellabant. Papias : Plautus, languidus pedibus, auribus. Leg.
planis pedibus, languidis auribus
. Gloss. Lat. Græc. : Plautus, βαρύωτος. Vide Plaudus.