![[]](img/image.png)
PLEBEGIUM, Districtus Archipresbyteri ruralis. Litteræ Bernardi Parmensis Episc. apud
Stephanot. tom. 5. Fragm. Hist. MS. :
Interdicimus vero ex parte Dei omnipotentis pro reverentia Caseoni, ut nullus Archipresbyterorum, in quorum Plebegio prædictæ sunt sitæ ecclesiæ, audeat in eisdem Missas majores celebrare.Vide Plebania.