« Plebania » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 363a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLEBANIA
PLEBANIA,
est aliud genus beneficii, et majus quam Rectoria, habet sub se capellas, et dignitatem esse putant Interpretes. Ita Kennettus in Gloss. ad calcem Antiq. Ambrosden. Bulla Eugenii IV. ann. 1443. apud Miræum tom. 2. pag. 898 :
Quodque si præsentati et instituti pro tempore Plebanus et Canonici præbendati dictæ Ecclesiæ S. PetriPluries ibi.(Lovaniensis)solum et dumtaxat censeantur et existant, quamdiu in præfato studio sine intermissione legerint vel rexerint ; ac quod eorum singulis, impedimento non exstante legitimo, in ipso studio legere vel regere cessantibus... Plebania, Canonicatus et præbenda per cessationem hujusmodi eo ipso vacare censeantur, ac in eorum locis, quoties id evenire contigerit, alii modis et formis similibus illico substituantur et surrogentur.
Plebania Ultiensisdicitur districtus Archipresbyteri ruralis, in Charta ann. 1065. laudata tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 8. Vide Adulturum et Plebegium.
P. , 1766.
◊ Cornel. Van Gestel
Hist. sacr. et prof. Mechlin. tom. 1. pag. 313 : Ex xiij. præbendis istis canonicalibus, quatuor sunt dignitates, scilicet præpositura, decanatus, Plebania et cantoria. Investitus sive plebanus, ut canonicus admittitur et introducitur a capitulo, et ut pastor instituitur ab archidiacono loci.Vide Plebanus in Plebes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plebania, Altare parœciale. Codex MS. citatus tom. 2. Rer. Mogunt. pag. 326 : Anno Domini 1591. infra dedicationem summi templi, cœperunt domini nostri gratiosi de Capitulo, et præsertim Magister fabricæ tunc temporis, renovare a summo usque ad imum chorum ferreum, maxime quoad Plebaniam, una cum anterioribus cancellis et sacrario Eucharistiæ. Plebania,pro parœcia, lib. 3. Decret. tit. 24. cap. 1.