« Plebiscitum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 365a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLEBISCITUM
PLEBISCITUM, Conventus plebis. Jo. de Janua :
Plebiscitare, plebem imitari, vel alloqui, vel vocare, etc.Catholicum parvum :
Plebiscitum, estatut ou ordre de peuple. Plebicito, ensuivre le peuple, ou émouvoir, ou assembler.Andreas Silvius Marcianensis in Chronico cap. 12 :
Quo etiam tempore Boëtius, vir litterarum studiis clarissimus, Senatusconsultum atque Plebiscitum prudentissime administrans, ab eodem Theodorico Arriano gladio extinctus est.Et cap. 22 :
In commune placuit arma corripi, profugis et viduis subveniri : Plebiscitum acclamatur : ab utrisque partibus in Carbonarias convenitur, etc.Ubi plebiscitum idem valet ac placitum, quomodo usurpat Radulphus de Hengham in Summa magna cap. 6. initio.
P. , 1766.
◊ Idem quod
Placitum. Vide in hac voce. Charta ann. 1335. apud Ludewig. tom. 10. Reliq. Mss.
pag. 29 : Præco civitatis accusabit illos pro tali delicto in Plebiscito, quod dicitur Echtedinght ; et illud Plebiscitum servabitur ter in anno, scilicet proxima feria secunda post octavam Paschæ, proxima feria secunda post octavam Penthecostes, proxima feria secunda post Epiphaniam Domini. Et quicumque burgensium non interfuerit hujusmodi Plebiscitis, incurret pœnam sex denariorum.Vide Haltaus. Glossar. German. voce Einung, col. 307. et Landding, col. 1160.
Plebiscitum, Statutum. Glossa ordinaria ad Wichbild Magdeburgense in proœmio sub finem :
Præterea Imperator ille gloriosus Otto, inter alia præclara opera, Maideburgum erexit, jusque municipale, quod præ manibus habemus, ex Speculo Saxonum, seu jure provinciali excerptum, appositis etiam nonnullis juxta eorum arbitrium Plebiscitis, civitati statuit, etc.Eadem ad art. 1 :
Ex jure provinciali quod speculum vocatur, extractum est certis quibusdam Plebiscitis superadditis.Chronic. Petri Azarii ad ann. 1312. apud Murator. tom. 16. col. 305 :
Quo tempore in ipsa civitate fuerunt leges et Plebiscita facta.
Plebisciti, qui Plebiscitis, seu conventibus publicis interesse solent. Vita S. Drausii
Suessionum Episcopi :
Convocat ergo seniores et Plebiscitos, quorum consilio et astu solitus erat de majoribus aliquid agere, vel dijudicare omnimodis rebus.