« Pleidura » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 369b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLEIDURA
PLEIDURA, Locus, ni fallor, virgulis implexis conclusus.
Vide Pleisseicium.
Idem quod supra
Pleduira. Vetus Notitia in Tabulario Abb. S. Amantii
Inculismensis :
Dederunt S. Petro et S. Amantio omnes Pleiduras, quæ sunt juxta murum.Charta anni 1228. in Tabul. Comitatus Inculismensis :
Quidquid juris habebamus pro Ecclesia S. Pauli in Pleiduris, quæ sunt ex parte novi Castri D. Comitis, et in Pleiduris ipsius Castri, et in barbacana, subposita Castro, etc.Alia Iterii de Magnaco :
Ego Iterius de Magnaco dono filios et filias Giraudi et eorum Pleduras, et omnium eorum progeniem, etc.Alia ann. 1314. in 50. Regesto Philippi Pulcri Regis ex Tabulario Regio num. 4 :
Sive sint domus, Pleyduræ, vel arcæ, redditus, census, vel accaptamenta, etc.Tabular. Nantoliense in Pictonibus ann. 1335 :
Quandam Pleyduram una cum chappali domus.Vide Pleura.
Pleistura, in Charta Jordani Episcopi Lemovicensis apud Beslium in Comitibus Pictavensib.
pag. 304 :
Dat in alodum... turrem superiorem et dumjono, ubi sedet, et domos, et illos Pleisturas, quæ ad suam pertinebunt divisionem, pratum superius, etc.Pleiduras, editum tom. 2. novæ Gall. Christ. inter Instrum. col. 172.