« »
 
[]« Pleisseicium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 369b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLEISSEICIUM
PLEISSEICIUM, Gall. Pleissis, Domus suburbana, Maison de Plaisir, a placendo dicta, inquit Camdenus in Britan. in Trinobantibus. Alii Sylvulam, seu Parcum undique clausum esse contendunt. Josephus Scaliger, Plessis sepem esse ait seu plicationem ligni, ita ut pleissicium sit locus, palis seu virgulis implexis conclusus, vel certe domus rustica, aut prædium, in quo sunt parci : nam Plaissier, nostris est plectere.  :
Les haies fait Plaissier et enforcir
Fossez emprez, fossez recueilleis.
Charta Michaelis Archiep. Senonensis ann. 1199. in Tabular. S. Joan. de Jardo prope Meledunum :
Tam in nemore quam in plano, præterquam in hais Pleissiatis, etc.
Atque ita vox Pleisseis, sumi videtur in Charta ann. 1445 :
C'est à sçavoir, que chacun homme, qui me doit lesdits bians, doit faire iceux bians par chacun Samedy d'entre le premier jour de l'an et le jour de Pasques tant à Plessez de la Guilleterie, qu'à faire toutes autres besognes.
Alia ann. 1473 :
S'ensuit les bianneurs et corvayeurs qui me doivent le bian à Plesser et hayer mes hayes en garenne.
Bois en plessis, que les aucuns appellent Tousche
, in Consuet. Carnot. art. 12. Sunt autem Bois de tousche, arboreta, quæ circa domum principalem consita sunt ad ejus ornatum, vel quibus cingitur ac clauditur, in Consuetudin. Andegav. art. 117. Bles. art. 78. Britan. art. 275. Habetur vestigium istius vocis in Tabul. Absiensi fol. 10 :
Unam borderiam terræ, quæ vocatur Toscha rotunda.
Ut ut est, constat vocem pleissis apud nos semper sumtam [] pro parcis, seu silvis sepibus clausis. Ordericus Vital. lib. 5. pag. 583 :
Tunc etiam dedit totam decimam de Norum, propriumque Plesseicium, et partem sylvæ.
Tabular. B. Magdal. Castrodun. fol. 17 :
Ut ipsi libere mortuum nemus ad usus suos et herbagium ad pecora sua alenda in nemoribus meis capiant, præter defensum meum et haias et Plesseicia.
Charta Fulconis Comitis Andegav. apud Sammarthanos in Abbatib. Bellilocensib. :
Ad hunc autem præfatæ Ecclesiæ dono Pleusiacum (leg. Plessiacum) meum, quod est juxta Tanseniacum, cum nemoribus, terris cultis et incultis, servis, ancillis, etc.
Tabul. S. Genovefæ Paris. ann. 1226 :
In Plessicio et nemore quod dicitur Cointart.
Tabul. Absiense fol. 18 :
In allodiis, in gastis et in omnibus boscis de Condars ex vestro Plaiseit circa castellum.
Vide Plaisaitium. MS. :
Ni a guichet, ne sentier, ne larris,
Ne bois hautein, ne riche Pleisseis,
Que ne sachons et moy et Hernaudin.
Alibi :
Si n'en chassierent jusques à un Pleisseis.
Idem Poëta :
Sor ciel n'a tor, ne chastel si garni,
Recet, ne voute, ne mur ne Pleisseis,
Se il puet converser dis ù dis,
Qu'il ne l'est ars, ô abatu, ô pris.
Plessié apud eumdem :
Ni ot maupas, eue, bois, ne Plessié,
Fors que la lande et le sablon legier.
MS. :
Tuit en tentissent li bois et li Plaissié.
Plessier in Chron. MS. Bert. du Guesclin :
Comtes, Dus y ot mains, et chevaliers prisiés,
Qui mout grant desir ont d'issir sur le Plessier.
Vide Plaxitium, Exemplum 2. et Augustinum du Pas in Stemmate Acigniensi pag. 584.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plesseia, Locus vel Silva sepibus clausa. Charta Philippi Episc. Brioc. in Hist. MS. Monast. S. Albini Cisterc. :
Concessit prædictis abbati et conventui illam partem forestæ quæ est ante portam dictæ abbatiæ, de illa noa quæ descendit ad Plesseiam monachorum dictorum. Plesseya,
in Charta ann. 1294. Vide Laeya.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plessiacum, Eadem notione, in Tabul. S. Vincentii Cenoman. fol. 93 :
Nec porci Roberti in sepibus monachorum, nec porci hominum monachorum in Plessiaco Roberti habebant pastionem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plessitium, in eodem Tabular. fol. 38 :
Eisdem monachis dedi... boscum situm inter Plessitium meteariæ meæ et eorumdem boscos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plexitium. Tabul. Vindocin. Ch. 231 :
Apud Curcellos una masura habetur cum Plexitio, etc.
Adde Chartam ann. 1209. apud Menagium in Histor. Saboliensi pag. 364.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plessetum, Villa, sic dicta a sepibus quibus clauditur, nostris Plessis hac notione, vox notissima. Charta Eugenii III. PP. ann. 1145. pro Abbat. Faremonast. :
Ecclesiam beati Johannis Evangelistæ cum omnibus decimis, sitam in Plesseto Arnulphi.