![[]](img/image.png)
PLOBEGUM, Tributi genus, forte quod ex bobus sive terris aratoriis exigebatur, Ital.
Piovego, a vulgo Piod seu Pieu, aratrum, ut conjectat Muratorius
tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 84. ad Chartam ann. 1140. edit. a Campagn. in Proleg.
ad Stat. ant. Veron. :
Commune de Soavo remisit omnia servicia, scilicet Plobegum et daciam et waitas.Vide infra Plogs-penninge et Ploum. An Publicum ? Via plubica pro publica in charta Longob. ann. 849. apud De Blasio Series. princip. Salern. pag. 10. Append.