« »
 
[]« 1 plumarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 375b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLUMARIUM1
1. PLUMARIUM, Pulvinus plumis fartus. Chronicon Montissereni ann. 1126 :
Ferunt, quod ipsa Plumario ventri alligato, prægnantem se esse hoc artificio mentiretur.
Ubi legendum Plumacio. Vide supra in hac voce. Litteræ Johannis Reg. Franc. ann. 1351. tom. 2. Ordinat. pag. 434 :
Quando veniebamus Parisius, in domibus quibusdam, capiebant ad opus nostrum servientes culcitras et Plumaria.
Inventar. vetus apud Marten. Itin. Litter. pag. 241 :
Tria Evangelia, Plumaria vi. etc.
Occurrit præterea apud S. Ambros. Epist. 24.