« »
 
[]« 2 plumarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 375b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLUMARIUM2
2. PLUMARIUM, Plumarius. Plumarium opus dicitur, quod ad modum plumarum texitur et variegatur, Galli, Ouvrage à ramage dicunt. Papias : Plumario opere, in modum plumarum. Tabular. Monasterii S. Theofredi in Velavis :
Sunt et aliæ Cortinæ lineæ 3. artificio Plumarii compositæ.
Chronic. Farfense tom. 2. Muratorii part. 2. col. 469 :
In silva-plana, ubi fuit antiquitus congregatio ancillarum, quæ opere Plumario ornamenta ecclesiæ laborabant.
Plumarii, Plumariorum textores. Vetus inscriptio Romæ :
Artemidoro Plumario conlegæ. Ars plumaria,
apud S. Hieronymum in Chronico ann. 345. Vitruvius lib. 6. cap. 7 :
Plumariorum textrinæ. Plumariorum officinæ,
ejus Abbreviatori cap. 15. Recensentur Plumarii, apud Varronem, Vopiscum, veterem Biblior. Interpret. Exodi cap. 35. et 38. Firmicum lib. 3. Matth. cap. 10. et 13. et in Lege 1. Cod. de Excus. artif. lib. 10. apud quos Jac. Cujacius, Bulengerus, et alii censent ita vocari artifices, qui vestimenta ex plumis avium conficiunt. Vestes ejusmodi sericas aut lineas, quibus intextæ non sine ingenio plumæ varii coloris, ex America adlatas vidisse se testatur Muratorius in Notis ad locum jam laudatum. Prudentius in Hamartig. :
.... Hunc videas lascivas præpete versu
Venantem tunicas, avium quoque versicolorum
Indumenta novis texentem Plumea telis.
Corippus lib. 2. vers. 302 :
  .... sedemque paternam
Constructam plumis, pulchrisque tapetibus altam.
Et Seneca Epist. 91 :
Non avium plumæ in usum vestis conservantur.
Varro :
Nulla, quæ non didicit pingere, potest judicare, quid sit bene pictum a Plumario.
Certe vidimus tabellas ejusmodi opere plumario affabre effictas : et Fullerus lib. 1. Miscellan. sacror. cap. 20. in ea est sententia, plumariam artem circa hæc primitus versatam, nomenque inde mansisse Polymitariæ et acupictoriæ. Constat enim plumariam artem eam postmodum fuisse, quam ποιϰιλτιϰὴν vocabant, ad dictos plumarios, qui plumas, atque adeo alias, verbi gratia, florum, animalium vel hominum figuras, aut acu pingebant, aut arte textoria exprimebant in serico : de quibus Isidorus Pelusiota lib. 1. Epist. 403 :
ϓφανταὶ οἱ τοὺς Σηρῶν ὑμένας ἐξεργαζόμενοι, πολλοῖς χρώμασί τε ϰαὶ νήμασι τὰς ἑαυτῶν τεχνουργίας ποιϰίλλουσιν εἰς τελείας εἰϰόνος ἐϰπλήρωσιν.
Paulinus lib. 1. de S. Martino :
  .... quid serica tactu
Lenia, vel docte expressis viventia signis.
Proinde Plumarii, sunt ποιϰιλταὶ, ut est in veteri Gloss. Neque aliter Isaacus [] Tzetzes ad Lycophronem pag. 241 :
Νῦν δὲ ἁπλῶς βεϐαμμένους διὰ πολλῶν βαφῶν, ϰαὶ πεποιϰιλμένους, ϰαὶ πλουμαριϰοὺς λέγει,
et recentiores Grammatici. Acupictores, Gall. Brodeurs. Comput. fabr. S. Petri Insul. ann. 1479. ex Tabul. ejusd. eccl. :
Item Gerardo Domartin Plumario, Gall. Broudeur, pro reparatione trium capparum ecclesiæ, c. sol.
Vide Plummare. Willel. Brito in Vocab. :
Plumarius, operarius, qui operatur cum pluma, i. cum acu. Plumarium, opus acu pictum.
Addit auctor Mamotrecti ad cap. 26. Exodi :
Nam quadam lingua pluma dicitur acus.
Quæ quidem hauserunt a Petro Comestore in Histor. Eccles. cap. 53. Exodi :
Et coccinei coloris opere plumario. Pluma enim lingua quadam acus dicitur, scilicet Ægyptiorum, quorum sunt diversæ linguæ, sicut Græcorum. Hoc genus veli vulgo Distratum dicitur, quasi bis stratum. Prima enim fit tela, cui cum acu opere manuali substernuntur picturationes. Sunt qui dicunt opus plumarium a similitudine avium, quibus superaddita plumarum varietas : idem opus dicitur etiam Polymitum, etc.
Hanc plumariæ artis varietatem expressit vetus Interpres Exodi cap. 26 :
Decem cortinas.... variatas opere Plumario facies.
Et cap. 28. Opus Plumarium rursum habetur, ubi 70. Interpretes ἐργασίαν ὑφάντου, et ἔργον ὑφαντὸν ποιϰιλτοῦ. Ibidem denique ἔργον ποιϰιλτοῦ, opus polymitarium redditur. Sic plumaria ars, eadem est cum ποιϰιλτιϰῇ, quam πολυμιταριϰὴν τέχνην vocant Hesychius et Suidas. Atque ita fere usurpant Scriptores. Regula S. Cæsarii ad Virgines cap. 42 :
Plumaria et acupictura et omne Polymitum, vel stragula, sive ornaturæ nunquam in Monasterio fiant. Ipsa etiam ornamenta in Monasterio simplicia esse debent, nunquam plumata, nunquam holoserica.
Eadem pene habentur in Recapitulatione ejusdem Regulæ cap. 11. et in Regula S. Donati ad Virgines cap. 63. Thomas Cantipratanus cap. 54. num. 14 :
Opus vero earum (vestium) nec Plumarium, id est ex acu factum adverti poterat, nec textrinum.
Historia de fratribus conscriptis ann. 908 :
Cozzonem sive lenam opere Plumario contextam.
Monasticum Angl. tom. 3. pag. 318 :
Habet paruras de opere Plumario longas, etc... amictus de opere Plumario consutus cum nodis auri et argenti, etc.
Alanus in Planctu naturæ :
Tunica vero polymita opere picturata Plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
Vide Glossar. med. Græcit. voce Πλοῦμος, col. 1183. et Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 401.
Plumatum Opus. Glossæ antiquæ MSS. : Textilia, plumata. Petronius :
Plumato amictus aureo Babylonico.
Anastasius in Greg. IV. :
Et vela ante januas lineum Plumatum unum.
Charta donationis Ecclesiæ Cornutianæ, edita a Suaresio :
Ante regias basilicæ vel linea Plumata majora, etc.
Vita S. Amatoris Episcopi MS. :
Thalamus intra ædium splendidissima spatia rite construitur, cui pars auro Plumata nitet, alia vero cocco ac serico non semel tincto, eboreque lucido coruscat.
Vide Græciscus.
Plumeum Opus. Dudo lib. 3. de Moribus et actis Normann. pag. 153 :
Bissosque niveas purpureasque auro intextas, Plumeoque mirabilis artificii holoserica commisit.
Sic πλουμμία appellant Procopius lib. 3. de Ædif. Justin. pag. 27. edit. 1607. et Chronicon Alexandr. pag. 728. Πλουμιστός dixit Anonymus de Locis Hierosol. cap. 1. extremo :
Καὶ ἡ ἁγία τράπεζα ἔναι σϰεπασμένη μετέντα πλουμιστὴ, [] et sancta mensa tacta est umbraculo opere Plumario contexto.
Et cap. 3 :
Καὶ ἡ ὄχρα τῆς πέτρας εἶναι ϰυνωπῇ πλουμιστῇ.
Plumare Opus, apud Alcuinum lib. de Divinis Officiis.
Plumare, Operi plumario dare operam. Vopiscus in Carino :
Quid lineas petitas Ægypto loquar ? quid Tyro et Sidone tenuitate pellucidas, micantes purpura, Plumandi difficultate pernobiles ?
Vide Lexic. Martinii v. Plumo.