« Poculum » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 379c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POCULUM
POCULUM, Quævis potio, maxime vero Potus in usus domesticorum. Lit. remiss. ann. 1404. in
Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 463 :
Sibi imponebatur pociones seu mala Pocula dedisse seu administrasse cuidam filiæ,... ex quibus Poculis dicta filia devenit insensata.Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Item plus unam barriquam Poculo sive vinada plenam.Ibidem :
Item plus unam pipam ex Poculo sive vino agasato plenam.A Latino Poculum, diminutivum Poçonet et Poçonnet. Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 392 :
Adonques ladite Marote prist un Poçonnet et vint à ce ruissel et volt puisier de l'iaue.Occurrit etiam tom. 1. Fabul. pag. 241 :
Son Poçonet et s'escuelle, etc.
P. , 1766.
Poculum Excommunicationis propinare, Excommunicare, in Charta Burch. Camerac. episc. ann. 1118. ex Chartul. antiq. S.
Autberti fol. 15. v°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poculum Caritatis, Convivium, quo amici excipiuntur. Vita B. Edmundi Cantuar. Archiep. apud Marten.
tom. 3. Anecd. col. 1809 : Die sancti Gregorii Papæ, Papa Gregorius Prælatos, quotquot in curia aderant, invitavit ad caritatis Poculum.Vide Potus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poculum Laudis Judæis dicebatur illud, quo convivium Agni paschalis claudebant. Vide
Eucharistia initio.