« »
 
[]« 4 podium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 382a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PODIUM4
4. PODIUM, Domus rustica, curtis, prædium rusticum, castrum, castellum ; maxime de iis dicitur quæ supra podium seu collem exstructa sunt. Vide Podus. Charta ann. 1201. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novæ edit. col. 323 :
Unum sextarium frumenti, et unum saumam vini... de frumentada et de vinada quæ censualiter in terra et Podio Johannis.... præcipio reddendam.
Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 535 :
Item Martinus et Sobinus filii Dominici dederunt in hoc monasterio portionem suam de Podio in Sorbiliano.
Ibid. col. 594 :
Concesserunt in hoc monasterio res suas territorii Sabinensis in Ciliano, et in monte qui nominatur Costa, ubicumque Podium ædificare oportuerit.
Oberti Cancell. Annal. Genuens. lib. 2. apud eumdem tom. 6. col. 299 :
Injungentes quod super podium, in quo nemo exterus partem babebat cum alio commune, posset castrum ædificari, cujus fortitudine a suis inimicis possent commodius se tueri...... Tamen ipso consulatu ædificatum fuit Podium illud, nomen cui fuit impositum Mons-leo.
Le Roman de Garin :
Tant a Girbert le Roy Pepin seu
Qu'il l'a trouvé el Pui de Mont-Loon.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Podius, Eadem notione. Charta ann. 1166. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. [] Occitan. col. 606 :
Ego Guillelma vicecomitissa Namausensis... trado ad beneficium in perpetuum sine dolo tibi Duranto Alafredo de Bedillano, et tibi Petro fratri ejus, et infantibus et omnibus successoribus vestris, scilicet unum Podium qui vocatur Escata. Tali videlicet pacto dono vobis hunc Podium, quod vos et successores vestri mihi vicecomitissæ et vicecomiti de omnibus fructibus qui de Podio exierint, de blado, et de ligno et de conliis tascham detis.
P. Carpentier, 1766.
Puy, eodem sensu, nostratibus. Lit. remiss. ann. 1472. in Reg. 197. Chartoph. reg. ch. 287 :
Pour faire pasturer ensemble leur bestail en ung grant Puy ou pasturage.
Nisi sit Pascuum in montibus.