« »
 
[]« Polyandrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 399a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POLYANDRUM
POLYANDRUM, Polyandrium, Cœmeterium. Papias : Polyandrum, tumulus mortuorum. Gloss. Gr. MSS. Reg. cod. 1673 : Πολυάνδριον, μνῆμα, τάφος ἐν ᾧ πολλοὶ ἄνδρες ϰεῖνται. Theodulfus Aurelianensis Episc. in Capitulari cap. 9 :
Antiquus in his regionibus in Ecclesia sepeliendorum mortuorum usus fuit, et plerumque loca divino cultui mancipata, et ad offerendas Deo ostias præparata, cœmeteria sive Polyandria facta sunt.
Vide Alcuinum Poëm. 238.
Interdum et sæpius apud ævi inferioris scriptores sumitur pro monumento, aut sepulcro unius hominis. Vita S. Sulpitii Pii Episc. Bituric. :
Cui scilicet prudenti viro et si natura debitæ mortis extinxit corpusculum, fulget tamen viventium miraculorum Polyandro.
Melius apud Mabill. tom. 2. Act. SS. Bened. pag. 168 :
Et si naturæ debito mors exstinxit corpusculum, fulgent tamen viventia miracula Polyandro.
Vita S. Præjecti Episc. et Mart. :
Decem librarum pondere vas direxit argenteum ad Polyandrum S. Pontificis exornandum.
Occurrit utraque, sed crebrius postrema notione, apud Aimoinum lib. 2. de Miracul. S. Germani Episc. Parisiensis cap. 4. Theodericum Monachum de Invent. S. Celsi Episcopi Trevir. cap. 2. num. 12. Ordericum Vitalem pag. 469. 557. 623. Miræum in Diplom. Belg. pag. 69. in Vita Lietberti Episc. Camerac. cap. 46. in Vita S. Leufredi cap. 23. in Vita S. Viventii Presb. cap. 7. S. Probatii Presb. num. 8. in libro Miraculor. S. Mauri Abbat. cap. ult. apud Thietfridum lib. 4. c. 6. etc. At queritur S. Asterius orat. extrema in SS. Martyres, quod Anomæi hæretici
πολυάνδριά τε ϰαὶ [] τάφους, τὰς ϰοιμήσεις αὐτῶν
, quasi per contumeliam appellarent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Polingion, Ubi cadavera ponuntur. Græcum. Gloss. Isid. Leg. poliandrum vel poliandrium, ut passim occurrit. Charta Eberhardi Salisburg. Episc. ann. 1160. apud Hansiz. tom. 2. Germ. Sacræ pag. 261 :
Parochiam totam... dedicavimus et baptismalem constituimus, atriumque ejus Poliandrum fecimus.