« Portanarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 420c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTANARIUS
PORTANARIUS, Portenarius, Idem qui Portarius, Janitor : sic de hoc officio
Monastico usurpat Eckehardus de Casibus S. Galli cap. 10. pag. 82 :
Nam cum Portanarius esset, de voluntate ipsius, ipsa cum eo pridie secreta condixerat.Levoldus Northovius in Chronico Markano pag. 15 :
Qui postmodum castri de Altena Portenarius fuit.Adde Goldastum tom. 2. Rerum Alemannic. pag. 189. in margine. Portinaio eadem notione dicunt Itali. Jacobus Passavantius :
Venne alla porta del munistero, et domando il Portinaio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Portonarius, Portæ custos, Portarius. Statuta Vercell. lib. 1. fol. 6. v°. :
Teneantur potestas et rectores.... tenere portam et ostia et domus habitationis sue aperta a mane usque in sero, ita quod possit ad ipsum accessus haberi, et volentes ei loqui, audire, et nocte tenere et habere Portonarium qui pulsantibus aperiat.Ibid. lib. 5. fol. 123. v°. :
Item quod omnia inventa portari sine licentia vel bulleta dicti domini judicis auferantur per Portonarios portarum civitatis Vercellarum et teneantur consignari judici ea die vel sequenti, sub pœna solid. xx. Pap. pro quolibet Portonario vel custode.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Portenarius, Dignitas in Ecclesia Coloniensi, cui portarum ecclesiæ et chori cura demandata
erat. Codex MS. quotidianarum distribut. Capit. Colon. ex Bibl. Atrebat. : Octo officiis scilicet decano majori, subdecano, choriepiscopo, scholastico, cellerario, cantori, Portenario majori, Portenario minori, cuilibet ipsorum datur una carrata vini.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Obtinuit
etiam hæc dignitas in Ecclesia Fuldensi, ut constat ex Charta Berthoi II. ejusdem loci
Abbatis : Cum dilectus noster Berthous decanus et Portenarius ecclesiæ nostræ majoris consideraret bona, etc.
Portunarius, pro Janitore, non pro eo qui portorium exigit, ut vult Lindenbrogius,
videtur usurpari in Lege Longob. lib. 1. tit. 25. § 14. 15. 16. 17. Roth. 270. sqq. ubi agitur de
Portunario qui mancipium transposuerit, quod scilicet ejus custodiæ commendatum
erat, quod verba § 17. satis declarant :
Quia postquam cognovit quod fugax erat, si eum tenere non potuerit, mox innotescere aut antecurrere debuit. Et§ 16. Portitor appellatur : ubi Edictum Rotharis Regis tit. 20. 21. 22. habet Portonarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Litem
dirimere videtur doctiss. Murator. tom. 1. part. 2. pag. 38. ex Leg. Rotharis Reg. tit
270. qui ex Codice Ambros. ita inscribitur : De Portinario, qui super flumina portum custodit. Si quis Portunarium pulsaverit, quod fugacem hominem transivisset, et Portunaris negaverit, ita decernimus, ut Præbeat sacramentum solus, quod ad conscientiam ipsius non pervenisset, quod fugitivum hominem aut furem transposuisset, et sit absolutus a culpa.Qui vero nesciat janitor eum esse furem vel fugitivum, qui ejus custodiæ commendatur ? Præterea de fure hic sermo est qui extra provinciam cum furto aufugere tentat. Portunarius itaque eo loci cum Muratorio intelligendus Nauta, sive custos navis, per quam viatores ad ulteriorem fluminis ripam transmittuntur. Hujusmodi navigia Portus et portora appellantur etiamnum apud Italos, quorum nautas Portinarios vocant, eodem teste. Vide Pontones.