« »
 
[]« 1 portionarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 426a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTIONARIUS1
1. PORTIONARIUS, Colonus partiarius, qui ad medietatem fructuum prædium colit, idem qui medietarius. Vide in hac voce. Bulla Sixti IV. PP. inter Privil. Equitum S. Johan. Hieros. pag. 135 :
Concessum eis fuisset, ut de possessionibus quas ipsi Magister et fratres propriis manibus et sumptibus colebant aut per suos arrendatores, colonos, quinterios, firmarios et Portionarios ad tempus,...... aliquas decimas ipsi, et sui arrendatores,... et Portionarii solvere minime tenerentur.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Portionarii dicti Beneficiati in Ecclesiis cathedralibus, qui dimidiam tantum præbendam percipiunt. Hi aut ab Episcopis, qui Clerum suum augere volebant, instituti sunt, aut ut Canonicorum absentium vices supplerent ; inter Canonicos tamen nusquam sunt numerati. Innocentius III. PP. in Epist. ad Alphonsum Episc. Auriens. inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 414 :
Significasti siquidem nobis quod, ut in ecclesia solemnius Domino serviretur, de consilio Capituli tui sex præbendarum proventus provida deliberatione conferre duodecim Portionariis statuisti, qui debeant in eadem ecclesia ad supplendum aliorum defectum continue residere.
Constitut. Arnaldi Episc. Barcin. ann. 1280. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 606 :
Nec non et Portionarii qui canonici non sunt, nec non presbyteri beneficiati ecclesiæ antedictæ, etc. Portionarii integri et dimidii,
in Conc. Mexic. ann. 1585. tom. 4. Conc. Hisp. pag. 391. Vide Marten. de Rit. pag. 396. Ampl. Collect. tom. 7. col. 296. Acta SS. tom. 7. Maii pag. 377. et infra in Præbenda.