![[]](img/image.png)
POSTNATUS, Secundogenitus, ex Gallico puisné. Bromptonus lib. 2. cap. 35. § 1 :
Est consuetudo in quibusdam partibus, quod Postnatus præfertur primogenito.Vide Regiam Majest. lib. 2. cap. 2. § 5. cap. 22. § 7. c. 29. § 3. Occurrit passim apud eumdem Bractonum, Glanvillam, in Fleta, etc.
Postnati, inquit Spelmannus, hodie ex nova occasione dicuntur, qui in Scotia nati sunt post
translationem coronæ Angliæ ad Jacobum Regem, cum hac ipsa distinctione fiant omnium
jurium Anglicanorum participes, etc.