« »
 
[]« Postnatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 434c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTNATUS
POSTNATUS, Secundogenitus, ex Gallico puisné. Bromptonus lib. 2. cap. 35. § 1 :
Est consuetudo in quibusdam partibus, quod Postnatus præfertur primogenito.
Vide Regiam Majest. lib. 2. cap. 2. § 5. cap. 22. § 7. c. 29. § 3. Occurrit passim apud eumdem Bractonum, Glanvillam, in Fleta, etc.
Postnati, inquit Spelmannus, hodie ex nova occasione dicuntur, qui in Scotia nati sunt post translationem coronæ Angliæ ad Jacobum Regem, cum hac ipsa distinctione fiant omnium jurium Anglicanorum participes, etc.