« »
 
[]« Potestative » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 440c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POTESTATIVE
POTESTATIVE, Cum omni potestate ac imperio, magnifice. Luitprandus in Legat. :
Laudulfus..... septennio Potestative eam sibi subjugavit.
Ditmarus lib. 7 :
Cæsar... quamvis parvo uteretur exercitu, tamen Potestative quamdiu voluit in his partibus fuit.
Infra :
Et in his partibus nunquam magis honorifice ac Potestative fuit.
Adde pag. 106. Vetus Judicatum in Chronico S. Vincentii de Vulturno pag. 690 :
Ut omnes ipsi servi, qui ad ejus placitum venire noluissent, Potestative eos apprehenderet, et in ipso servitio eos replicaret, etc.
Charta æræ 990. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordin. S. Benedicti tom. 5 :
Et per subreptionem et per verba fallacia Potestative tulerunt nobis medietatem de ipsa piscaria, etc.
Vide Concilium Cabilonense ann. 813. cap. 30. Capitul. Carlomanni tit. 3. cap. 3. et 10.
Potestative Tenere, possidere, id est, cum omni potestate ac jurisdictione et dominio. Charta Alamannica Goldasti 27 :
Quam ille proprietatem cum Potestative possedisset, ad Monasterium multis adhibitis testibus reddidit atque revestivit.
Charta Ottonis Imp. ann. 983. apud Baldricum Noviom. lib. 1. cap. 108 :
Sed ipse ejusque successores ex nostro regio dono venationes Potestative teneant, et quibuscunque placeat venandi licentiam concedant.
Chronicon Laurishamense ann. 895. pag. 68 :
Ad dies vitæ suæ Potestative ac securiter et quiete obtinendas et fruendas per precariam suscepit.
Vide Reginonem ann. 961. et Stangefolium lib. 2. Annal. Circuli Westphalici pag. 185. Miræum tom. 1. pag. 368. MS. :
A un chastel sont arivé
Que Troie avoit en Poesté.
Potestative, in Capitul. ad leg. Bajwar. tit. 2. § 8 :
Ut omnes Episcopi Potestative secundum regulam canonicam doceant, etc.
hoc est, omni opera. Galli dicerent, De tout leur pouvoir.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestative, Violenter, vel ex jure. Concil. Cæsaraug. III. inter Hisp. tom. 2. pag. 733 :
Ut nullus abinceps sæcularium, seu Potestative, seu etiam vel ex permisso abbatis, vel cujuslibet monachorum, infra claustra monasteriorum hospitandi vel commorandi habeat receptaculum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestative, Supremo et definitivo judicio. Charta ann. 1098. ex Tabul. S. Albini Andegav. :
Gaufridus Episcopus noster, convocatis nobis, ait, non ultra se passurum tam detestabilem duorum in episcopio suo monasteriorum dissensionem, congregaturum potius sublimem curiam, et sicut oportebat, sub districto judicio [] querelam utriusque partis Potestative terminaturum, etc.
Charta ann. 1117. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 401 :
Cum leges dicant irritam esse diffinitionem factam ab expoliato, nisi prius Potestative revestiatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestative, Placite, mansuete, non impotenti animo, Gall. Se possedant. Capitul. lib. 7. cap. 116 :
Si quis Episcopus suis fuerit rebus expoliatus et accusatione pulsatus, ordinatione Pontificum oportet prima fronte cedere ;... ipseque demum Potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam.