![[]](img/image.png)
POTULENTUM, Quælibet potio, quidquid potum spectat. Statuta Ludovici VII. Reg. Franc. ann.
1154. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 436 : ![[]](img/image.png)
Jurabunt etiam donum seu munus quodlibet a quacumque persona, vel per se vel per alium non recipere,... præter esculenta, Potulenta, etc.Charta Casimiri Reg. Polon. ann. 1356. apud Ludewig. tom. 5. pag. 498 :
Ita tamen, quod nos suo exercitui prædicto... de esculentis et Potulentis tenebimur et promittimus providere.Leg. forte utrobique Poculentum. Vide in hac voce.
![[]](img/image.png)