« »
 
[]« Prædicator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 456c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAEDICATOR
PRÆDICATOR, pro Episcopo, non semel apud Avitum Vienn. Epist. 47. et alibi.
Prædicatorum Ordo institutus a S. Dominico, de cujus origine et initiis ita præ cæteris Guillelmus de Podio Laurentii de Bellis Albigensium cap. 10 :
Continuato itaque biennio et amplius hoc labore, cum accensum ignem per hanc viam extinguere non valerent benedicti Dei pugiles, attendentes, quod res ita altiori consilio indigeret, clamare ad Sedem Apostolicam sunt coacti, et ut cœpta prædicatio remaneret, de ordinandis perpetuis Prædicatoribus est provisum, inspirante Domino : et hac de causa sub Beato Episcopo D. Fulcone Ordo Prædicatorum principaliter est exorsus, quorum vexillifer Beatus Dominicus prælationem suscepit pariter et laborem, etc.
A quo vero Prædicatorum nomen iis potissimum inditum, refert Cantipratanus lib. 1. de Apibus cap. 9. num. 5. et ex eo Michael Scotus lib. 4. Mensæ Philosophicæ cap. 37. Adde Chronicon Montissereni pag. 137. Vide Jacobitæ 2.
P. Carpentier, 1766.
Fratres Prædicationis appellantur, in Charta ann. 1217. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 443.
Prædicatores Generales appellant Dominicani, Magistros in Theologia, et qui per priorem Provincialem et Definitores Capituli Provincialis fuerunt instituti, etc. Constitut. Fratrum Ord. Prædic. dist. 2. cap. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prædicatores Minores, Franciscani. [] Statuta Eccl. Valent. inter Concil. Hispan. tom. 3. pag. 511 :
Mandamus quod fratres Prædicatores Minores honorifice a clericis recipiantur.
P. Carpentier, 1766.
Prædicatorum Denarii, Inter præstationes Castri Renardi recensentur, in Charta ann. 1326. ex Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 43 :
Item les deniers pour l'usage des Prescheurs, qui sont receuz à Chasteau Renart le jour de Pasques flories, prisiez par an huit sols.
An denarii, qui Quæstoribus erogabantur ? ii quippe concionari solebant. Vide supra Prædicamentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prædicatores, inter ariolos et veneficos recensiti, in Judiciis sacerdot. de crimin. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 32 :
Si quis ariolos, id est, sortilegos, Prædicatores, vel herbarios veneraverit, aut secutus fuerit, tribus annis pœniteat et eleemosynas faciat.
Ubi ii videntur indigitari qui per vicos vagantur populum phaleratis verbis inescantes ut medicamenta sua vendant, nostris Charlatans.