« »
 
[]« Præfatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 457c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAEFATIO
PRÆFATIO, Pars Missæ, seu Liturgiæ sacræ : sic dicta, quia est prælocutio totius orationis secuturæ, et ad sacrificium præparatio, inquit Amalarius in Eclogis, et ex eo Durandus lib. 4. cap. 33. Addit Papias, a Te igitur, usque ad Agnus Dei ; in hac enim præloquitur grates laudemque Deo Sacerdos, ut melius. ad consecrandum Christi corpus possit accedere. Ugutio : Præfatio, quod præcinitur ante Sacramentum Corporis et Sanguinis Christi. Alcuinus lib. de Divin. offic. :
Huc usque Præfatio, id est prælocutio et allocutio populi, hinc sequitur exhortatio, Sursum corda.
Præfationis usum jam inde sub Apostolis obtinuisse, colligere est ex Clemente lib. 8. Const. Apost. cap. 16. vel certe antiquissimum esse evincunt Cyprianus de Orat. Dom. Cyrillus Hieros. Catech. 5. Chrysost. in Liturg. et Homil. de Euchar. in Encæneis 18. et alibi passim, S. Augustinus cap. 3. de Vera relig. cap. 16. de Bono vid. de Civit. Dei lib. 10. cap. 4. et lib. 14. cap. 13. Concil. Milevitan. II. can. 12. Pelagius II. PP. in Epist. ad Episcop. German. et Galliæ, ubi novem Præfationes cantari constituit, quas in Ordine Romano inscriptas observare est, unam in albis Paschalibus, aliam de Ascensione Domini, tertiam de Pentecoste, quartam de Natali Domini, quintam de Apparitione Domini, sextam de Apostolis, septimam de Trinitate, octavam de Cruce, nonam in Jejunio et Quadragesima. Gregorius decimam de S. Andrea adjecit : denique Urbanus II. PP. undecimam de S. Maria. Vide Concilium Westmonasteriense ann. 1175. can. 14. Copriniacense can. 22. Præcepta Synodalia Petri de Collemedio Archiep. Rotomag. Synodum Bajocensem ann. 1300. can. 18. Ordinarium Præmonstrat. cap. 10. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 41. 89. 101. 120. Beletum cap. 45. Menardum ad Sacrament. Gregorii Magni cap. 25. Card. Bona lib. 2. Liturg. cap. 10. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præfattiones, Exordia, proœmia, Gallice Préfaces, préambules, in Charta ann. 1377. ex Bibl. Reg. :
Fuimusque in crastinum in Clerrano ubi audivimus eos, qui post plures Præfationes ex parte Regis Aragonum, etc.