![[]](img/image.png)
PRÆFECTURA, idem quod Præpositura in monasteriis, Cella nempe seu obedientia monastica
ab abbatia dependens. Charta Rob. reg. inter Instr. tom. 7. Gall. Christ. col. 221 :
Dilecti nostri ex monasterio SS. apostolorum Petri et Pauli et S. Genovefæ virginis Canonici humiliter deprecati sunt, quatinus sibi... de præbendis atque Præfecturis hoc præceptum nostræ auctoritatis fieri juberemus.