« »
 
PRÆFECTURÆ 1, PRÆFECTURÆ 2.
[]« 1 præfecturæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 458b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAEFECTURAE1
1. PRÆFECTURÆ, in Italia vocabantur, in quibus et jus dicebatur, et nundinæ agebantur, in quas Præfecti quotannis mittebantur, qui jus dicerent, cum magistratus suos non haberent ; ut est apud Festum : quomodo sane Præposituras, Præfecturas vocat Statutum Philippi Pulcri Regis Fr. ann. 1302. pro reformatione regni cap. 10 :
Si contingat, quod aliqua de Præfecturis nostris vendatur, vel tradatur ad firmam, etc.
Mox Præpositura vocatur. Vide Præpositi.
[]« 2 præfecturæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 458b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAEFECTURAE2
2. PRÆFECTURÆ, apud Agrimensores, dicuntur assignata in alienis finibus loca, a coloniis dependentia, ut apud Aggenum de Limit. agror. quicquid perticæ sive universitati applicitum est ex alterius civitatis fine, apud Frontinum. Vide Rigalt. ad Agrimensores, et Salmasium ad Solinum pag. 673.