« »
 
[]« Præparare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 462a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAEPARARE
PRÆPARARE alterum, dicebatur is, cui cum facultates sibi sat amplæ haud essent, ut ipsemet in hostem pergere posset, similis sortis ac conditionis viros pro posse in armis ac instructu bellico adjuvabat. Capitulare ann. 807. edit. Baluzianæ c. 2 :
Ubicumque autem inventi fuerint duo, quorum unusquisque duos mansos habere videtur, unus alium Præparare faciat, et qui melius ex ipsis potuerit, in hostem veniat.
Occurrit ibi pluries, et cap. 5. 6. Huc pertinet Capitulare I. ann. 812. cap. 1 :
Qui vero 3. mansas de proprio habuerit, huic adjungatur unus, qui unum mansum habeat, et det illi adjutorium, ut ille pro ambobus ire possit.
Adde c. 6. et Capitulare ann. 828. cap. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præparare Volatilia, Lardo suffigere vel instruere. Præceptum Caroli Cal. ann. 862. apud Mabillon. Diplom. pag. 536 :
Item etiam alii duo porci saginati per duas festivitates, id est Natalis Domini et Paschæ, ad volatilia eorum Præparanda.
Vide Paratæ.