« »
 
[]« Præsentatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 468b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAESENTATIO
PRÆSENTATIO, Exhibitio, repræsentatio. Charta ann. 1299. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 63 :
Præsentavit mihi notario infrascripto quamdam litteram, etc. Acta fuit dicta requisitio et dictæ litteræ Præsentatio et transcribendi concessio, etc.
Epist. Martini V. PP. apud Ludewig. tom. 5. pag. 407 :
Non excedendo terminum duorum mensium a die Præsentationis literarum præsentium computandorum.
Oberti Stanconi Annal. Genuens. ad ann. 1270. apud Murator. tom. 6. col. 552 :
Dictus vero Luchetus de carceratorum liberatione et Præsentatione sui admonitus, etc.
Occurrit etiam in Charta Henrici II. Reg. Angl. ann. 1155. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 111. Vide Præsentia.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Présentation, pro Représentation, Effigies, imago. Testam. Petri ducis Brit. ann. 1457. ex sched. Mabill. :
Deux paremens d'autel de tapisserie d'Arras,..... esquels sommes nous et nostre compagne en Présentation.
Alia notione, pro die scilicet, quo quis juri stare debet, occurrit in Lit. remiss. ann. 1379. ex Reg. 116. Chartoph. reg. ch. 91 :
Comme l'exposant fust venuz à Paris aux Presentations des jours Vermendois, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsentatio, Jus patronatus, quo quis Ordinario a se electum ad beneficium ecclesiasticum præsentat, ut ab eo in possessionem canonicam mittatur, Gallice Droit de présentation. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 5 : []
Quapropter sanctæ paternitati vestræ supplico, quatinus divinæ miserationis et caritatis obtentu, ad Præsentationem nostram, si placet, eos suscipiatis.
Vide Hist. Lotharing. Calmet. tom. 3. col. 414.