« »
 
[]« Præsentia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 468c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAESENTIA
PRÆSENTIA, Munus, Gallis Présent, a præsentare, offerre : vel quia munera sunt, quæ præsenti in manus dantur. Nam absentibus res donari dicuntur, munera autem mitti, et præsentia offerri, leg. 18. D. de Verb. signif. Paschasius Radbertus in Epitaphio Walæ Abb. Corbeiensis lib. 2. cap. 6. de pravis Judicibus ac Comitibus :
Non consules, non provisores patriæ fuerunt, sed latrones, quorum mentes angustas Præsentiarum caligo cæcavit, etc.
Matth. Paris. anno 1170 :
Cui cum Abbas S. Albani in esculentis et poculentis nobile misisset xenium, regratians Archiepiscopus dixit : Accipio ejus Præsentias, id est xenia, mallem tamen præsentiam.
Gervasius Dorobernensis in Henrico II. ann. 1186 :
Spoliavit suis exeniis, ut prædictum est, quæ vulgo Præsentia vocantur.
Vide supra Præsens.
P. Carpentier, 1766.
Ejusmodi munera, interdum quatuor anni temporibus, exigebant ab ecclesiis episcopi, ut discimus ex Charta Sinibaldi episc. Patav. ann. 1122. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 261 :
Ita tamen, ut episcopus ei nullam violentiam, nullamque de bonis suis læsionem inferat, nullamque a clericis ejus temporalem exactionem perquirat, nec per quatuor anni tempora solitas Præsentias exigat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hujus vocis occasione referam morem in nuptiis quondam usitatum, puellas nempe, quæ novam nuptam comitabantur, equo et pallio donandi : nolim tamen affirmare idem munus semper præstitum fuisse. Ut ut est, hæc habet MS. :
Les pucelles de la cité
Qui lo bal orent demené,
Entour elle sont et devant,
A leur guise lo bal menant,
Chantent et treschent sans mesure,
De bal requierent la droiture.
Prophilas à pié descent,
D'un palefroy leur fist present,
Dont xx. mars valent li lorain,
Se par droit sont prisié li frain,
Et son mautel a destaichié,
Aux damoiselles l'a laissié,
Frez et nouveaulx et beaux estoit,
Trois cens besans et plus valoit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsentia, Salarium, quod pro præsentia alicui officio ecclesiasticis conceditur. Buschius de Reformat. Monaster. apud Leibnit. tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 494 :
Missa ab omnibus Canonicis.... decantari solet de B. Maria Virgine in organis. Unde cunctis præsentibus [] dantur notabiles Præsentiæ prælatis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Stat. MSS. eccl. S. Laur. Rom. :
Item quod anniversaria scribenda in dicto martilogio ponantur die proprio cum Præsentia capituli, cum suo relicto generaliter et particulariter.
L. Henschel, 1840–1850.
Præsentiæ, distributiones quotidianæ, canonicis in choro præsentibus factæ et in ecclesiis residentibus. Vide auctores Jur. Canon. Charta Episc. Wormat. ann. 1301. in Guden. Cod. Diplom. tom. 3. pag. 1 :
Cottidianas distributiones sive Præsentias, quæ non solent nisi præsentibus in divinis officiis certis temporibus ministrari, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsentia. Charta Ludovici Pii ex Tabular. Majoris Monaster. :
Unde Præsentiæ nostræ strumentum protulerunt, etc.
Id est, in præsentia nostra, coram nobis.
Præsentia, Præstationis species, a munere forte nuncupata, quod Présent dicimus. Charta ann. 1367. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 292 :
Curtam in Eyzenprunn solventem 7. scaphas utriusque bladi, 10. solidos denariorum, 4. anseres, 8. pullos, 20. caseos, duas Præsentias, etc.
Infra :
Et 2. Præsentias valentes 24. denariis.
Occurrit ibi pluries, et in Reg. censuum Bigorræ.
Præsentatio, Eadem notione. Charta ann. 1311. ibid. tom. 3. pag. 46 :
Tali pacto ut dictam possessionem...... excipiant, et singulis annis nobis inde serviant 50. den. cum tribus festis, quolibet valente 2. denar. cum Præsentatione valente 1. den. in nostro placito generali.
Tabul. S. Vincentii Cenom. fol. 10 :
In Præsentatione ecclesiæ, in primiciis, in tractu earum nihil habebit Simon.
P. Carpentier, 1766.
Præsentia Apostolorum, Altare seu locus, ubi eorum reliquiæ et corpora reconduntur. Vita S. Rodingi tom. 5. Sept. pag. 514. col. 2 :
Interea almus Dei sacerdos Chraudingus Romam perveniens, ibi ante sacratissimam Apostolorum Præsentiam, fusis precibus,.... responsum accepit.
Vide Præsentialis.