« »
 
[]« 2 præstare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 471c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAESTARE2
2. PRÆSTARE, Repræstare, In præstariam dare, quod idem valet ac usufructuario beneficiare, in Tabulario Bellilocensi. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 1. § 1 :
Et post hæc nullam habeat potestatem exinde quidquam auferre, nec ipse nec posteri ejus, nisi Defensor Ecclesiæ illius per beneficium Præstare voluerit ei. In beneficium præstare,
in Charta Alamannica Goldasti 70. Per præstarium Repræstare, Ch. 66. Sub usufructuario Præstare, Ch. 67. Per precariam Præstare, Ch. 69. Repræstare, Ch. 73. Vide Traditiones Fuldenses lib. 1. trad. 136. lib. 2. trad. 29. Canones Hibernienses lib. 41. cap. 8. Will. Hedam pag. 292. 1. edit. et infra in voce Precaria ex Tabulario Casauriensi, etc. In præstitum accipere, seu in præstariam, apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 500. Præstitum de proprio facere beneficium, in Capit. Caroli C. tit. 7. cap. 22. Ad præstitum beneficium Præstare, in Append. ad Marculfum form. 28. Per prestariam acquirere, in Præcepto Ludovici IV. Regis Franc. tom. 3. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 146.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstor, Qui prædium ecclesiasticum in Præstariam utendum accepit. Bulla Alexandri III. PP. ann. 1169. inter Instr. tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 367 :
Duos solidos annuos de domo Aimerici Præstoris pro oblatione.
Repræstari dicebatur res, quæ Monasteriis aut Ecclesiis tradita et donata, donatoribus ipsis rursum præstabatur, et in precariam concedebatur. Vetus Precaria apud Joachimum Vadianum de Monasteriis Germ. pag. 71 :
Christi adjuvante clementia complacuit mihi Grimaldo Abbati una cum consensu fratrum,.... ut res quas Hasuo Presbyter ad nostrum tradidit Monasterium ei per precariam Repræstaremus, quod et faciemus.
Occurrit præterea in Charta Alamannica Goldasti 73.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ejusmodi præstariæ, quæ ex bonis collatis ipsimet collatori fit, aliis etiam additis, exemplum et formulam habes ex Stephanotio tom. 7. Fragm. Hist. MSS. :
Domino fratri Nerio petitori ego in Dei nomine Segefredus abbas et cuncta congregatio S. Martini. Dum non habetur incognitum qualiter tua ad nos fuit petitio et nostra pariter decrevit voluntas, ut res quas tu ad nostrum monasterium condonasti tibi benefaceremus, quod et fecimus. Est autem mansus cum vinea et pratis, etc. Pro eo vero quod tu istas res nobis condonasti, benefacimus tibi de rebus S. Martini quidquid intra fines de Cliniaco est, ibique aspicere videtur, et in alio loco infra fines de Montels quidquid ibi visi sumus habere, tibi benefecimus et filio tuo qui primus tibi natus [] fuerit de matrimonio, eo scilicet tenore, ut annis singulis de fructu quem Dominus supra dederit, nonas ad nostrum monasterium condonare facias. Et pro ipsis mansis in festivitate S. Martini solidos duos persolvas. Et si de eodem censu tardus aut negligens apparueris, et ipsas res minuere aut alienare præsumpseris, sis culpabilis, et insuper res ipsas amittas. Et ut hæc Præstaria firmitatem obtineat, manu nostra et fratrum nostrorum manibus roborandam statuimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
His vero traditionibus, ut aliquam vim obtinerent, accedebat auctoritas regia, ut ex pluribus Instrumentis constat. Charta Caroli Burgund. Reg. ann. 858. apud Baluz. in Append. ad Capit. col. 1467 :
Egilmarus ecclesiæ Viennensis nostram suppliciter implorante excellentiam quatinus præstariam quam ipse cuidam vassallo suo Leoni nuper fecerat de Sisiaco villa, nos ob mercedis nostræ augmentum corroboraremus, quod ita et fecimus.
Præceptum Lotharii Regis ann. 866. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 176 :
Deprecans mansuetudinem celsitudinis nostræ ut eamdem Præstariam nostro corroborare non dedignaremur præcepto.