« »
 
[]« 1 præstare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 471b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAESTARE1
1. PRÆSTARE, Mutuo dare, commodare non accepta mercede, Gallis Prester. Ebrardus in Græcismo cap. 15 :
Præsto, Prævaleo dicas, Præsto quoque Dono :
Præstoque sæpe solet Accommodo significare.
Salvianus lib. 1. ad Eccles. Catholicam :
Si usus rerum aliquarum cuipiam homini alterius hominis beneficio ac largitate tribuatur, isque immemor illius, a quo fructum rerum indeptus est, avertere ab eo ipso proprietatem Præstitæ rei, atque alienare conetur, nonne ingratissimus omnium hominum atque infidelissimus judicetur ?
Infra :
Cur non bona fide datis a Deo resculis utimur ? tenuimus quoad licuit : tenuimus quod permisit ille qui Præstitit.
Fortunatus lib. 9. poem. 7 :
Præstitit, Pastor, sua mi voluntas,
Codicem factum tumido cothurno, etc.
Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 130. 124. :
Fœnus est, qui aliquid Præstat : justum fœnus est, qui amplius non requirit, nisi quantum præstitit. Pecunia in precario Præstita,
lib. 5. cap. 3. Will. Brito lib. 11. Philippid. :
Descendensque suum domino vectoris egenti
Præstat equum, pedes ipse manens.
Florentius Wigorniensis ann. 1096 :
Petiit, ut inter se pace redintegrata illi decies mille marcas argenti Præstaret.
Mox utitur voce, accommodaret. Ita etiam usurpatur in leg. 13. C. Quod jussu, etc. (4. 26.) in Lege Wisigoth. lib. 1. tit. 5. § 2. lib. 9. tit. 2. § 8. lib. 10. tit. 1. § 13. 20. in Pacto Leg. Salicæ tit. 55. in Lege Longob. lib. 1. tit. 21. § 4. 6. lib. 2. tit. 14. § 16. tit. 35. § 1. Roth. 224. 230. 312. 332. Luitpr. 137. (6, 84.) etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstitum, Mutuum, Gall. Prêt. Computus ann. 1261. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 471 :
De Præstito facto eidem per Præpositum iiie xlvii. lib. viii. sol.
Vide Presta.
Imprestare, Præstare, commodare. Charta Veneta, apud Joan. Lucium lib. 4. de Regno Dalmat. pag. 220 :
Quatenus ex parte vestra duas galeas, quas habetis, et ligna seu vasa nobis accommodare seu Imprestare... velitis.
Imprestitum, Italis Imprestito, vel imprestido, Mutuum :
facere imprestitum
, mutuari, in Statutis Venetor. ann. 1242. lib. 1. cap. 56. Chronic. Andr. Danduli ad ann. 1388. apud Murator. tom. 12. col. 483 :
Deponendo tantam pecuniam communis Venetarum ad officium Impræstitorum, etc.
Imprestita etiam dicuntur Dalmatis, contributiones, quæ in communi civitatum necessitate[] fieri solebant, quæ nostris Emprunts, seu mutua coacta dicuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstare, nude pro Donare.
S. præstitum de suis rebus non fecit Ecclesiæ
, in Concil. Hispal. I. can. 1. Toletan. IX. can. 3 :
Causam Præstiti evidenter exponat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstare, Præsto habere. Pactus Leg. Salicæ ex MS. Guelferbit. edit. Eccardi pag. 129 :
Si vero servus in colibet crimine culpatur... ubi quis repetit et virgas paratas habere dedit,... et senum et scamnum Præstet, ubi servum tendere dibiat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstare, Sacramento promittere. Charta ann. 1182. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 319 :
Præstiterunt etiam præfatus Haimo et Gaufridus..... quod in eadem ecclesia nullis de cetero temporibus aliquid reclamarent.