« Præsumere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 473c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAESUMERE
PRÆSUMERE, Sumere, capere. Synodi Hibernienses lib. 1. cap. 8 :
Episcopus.... non Præsumat pretium ordinationis : non Præsumat dona iniquorum, etc.
Præsumere, Ante sibi sumere, vel præter solitum sumere, in leg. 5. et 11. Cod. Th. de
Metatis (7, 8.) et leg. 4. de Pascuis (7, 7.), eodem Cod. Ammianus lib. 18 :
Diligenter observans, ne quem tributorum sarcina prægravaret, neque potentia Præsumeret aliena.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsumere, Suspicari, conjicere, Gall. Présumer. Sententia arbitralis inter Archiep.
Capitulumque Arelat. et Monast. S. Cæsarii ann. 1221. ex Schedis Præs. de
Mazaugues : Ex tanta diuturnitate temporis Præsumente concessionem, etc.
Præsumptio, Actio injusta, invasio, usurpatio. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 5 :
Si quis servum Ecclesiæ.... occiderit per Præsumptionem.Cap. 10 :
Neque Præsumptio crescat in plebe.Tit. 3. cap. 10 :
Porcos propter Præsumptionem dispergere.
Christi Evangelio vim non inferat humana Præsumptio, in lib. 6. Capit. cap. 334.
Crudelis et stupenda Præsumptio crudeliori debet extirpari supplicio, in lib. 7. cap. 428. Potestativa Præsumptio, in Addit. 3. cap. 54. etc. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11. de his, quæ sunt Juris Regii :
Assultus, roberia, stretbrech, Præsumptio terræ vel pecuniæ Regis, thesaurus inventus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsumptuositas, Eadem notione. Edictum Caroli M. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 24 :
Quod si fecit, ante nos veniat, et in præsentia nostra rationem deducat, si sua Præsumptuositate aut cupiditate alicujus rei adquirendum hoc opus servile fecit, aut sui domini jussione.
Præsumptor, Qui crimen committere, vel aliquid contra jus agere præsumit, in Edicto
Theodorici Regis cap. 144. Qui ante
justum tempus erogavit. Vide Prærogare. Interdum reus
principalis, qui complices habet, in Legibus Wisigoth. lib. 6. tit. 4. § 2. 3. 5. lib. 8.
tit. 3. § 8. Præsumptor infaustus, tyrannus, in leg. ult. Cod. Th. de Episcop. (16,
2.) Præsumptive, in Capitulari ann. 802. c. 5.
Præsumptivo modo in domum alienam intrare, d. tit. 4. § 2.
Præsumentis audacia, § 6. Præsumptuosus, d. §. Adde lib. 2. tit. 1. § 17. et alibi. S. Odo de Vita S. Geraldi lib. 2. cap. 7 :
Quidam violenti homines Præsumptionem faciebant contra Potestatem loci illius.Anselmus Cantuar. Archiep. in Epistola ad Episcopos Hiberniæ :
Pastorali regimine vitia resecare, Præsumptores coercere, et quæque inordinata ad ordinem debitum volui revocare.
Præsumptores Episcopi, Qui aliorum jura vel ordinationes usurpant illicitas, in Concilio Arausicano I.
can. 21. et Turonico I. can. 9.
Præsumptuosus, Idem quod Præsumptor, in Lege Aleman. tit. 48. Presomptueux,
dicimus, qui sibi ultra quam par est arrogant, superbos. Anastasius in Histor. Eccles.
Præsumptuose gerens, ubi Theophanes habet
αὐθεντήσας. S. Bernardus in Vita S. Malachiæ Episcopi :
Sicut erat Præsumptuosus et insolens.Salvianus lib. 7. pag. 258 :
Audiant omnes Præsumptuosi, audiant præpotentes, etc.
Præsumptiosus, in Capitulari 1. Caroli M. ann. 802. cap. 7. 30. et apud Sidon. edit. Sirmondi lib. 1. Epist. 11. et lib. 7. Epist.
4.
P. , 1766.
◊ Presumpcieux, in
Prol. ad Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 153.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsumptionarius, in Mirac. S. Walpurgis sæc. 3. Benedict. part. 2. pag. 298 : Sed is qui se in sanctis suis gloriosum atque laudabilem cunctis ostendit gaudium Præsumptionariæ aviditatis in ruborem mæroremque convertit.
P. , 1766.
Præsumptuose, Injuste, inique. Sent. excommun. Joan. XII. PP. tom. 9. Collect. Histor. Franc.
pag. 235 : Qui terram de suo episcopatu Præsumptuose et violenter tenere videntur.Vide in Præsumere.
Præsumptiose, Arroganter, in Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 35. 58. in Constit. Ludovici
II. Imperat. ann. 867. cap. 12. Adde Sidon. edit.
Sirmondi lib. 7. Epist. 6.
Præsumptive. Capitula Caroli Magni ann. 797. cap. 1 :
Et ut raptum, et fortiam, nec incendium infra patriam quis facere audeat Præsumptive.Præsumptivus, ex Tract. antiq. de non differ. remun. animarum pag. 267. in Maii Glossar. novo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsumptorie, apud Tertullianum lib. 4. adv. Marc. cap. 41.P. , 1766.
Præsumptio. Vita B. Luciæ tom. 7. Sept. pag. 370. col. 2 : Solius pueritiæ puram et virgineam puritatem cum arrogantia, nec non fastuosa Præsumptione aggrediens, etc.Quæ utraque vox vitium sonat ; hic male biographus usurpavit pro magnanimitate et singulari in Deum fiducia, ut notant docti Editores.