« »
 
[]« 1 precaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 479b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECARIA1
1. PRECARIA, est Libellus, seu Charta, qua quis alodium vel prædium ab Ecclesia sub annuo censu ad vitam utendum accipit, illud precario possessurus, ut est in Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 104. 142. vel ut apud Abbonem Abbatem Floriacensem in Canonib. cap. 7.
quod ex conventione fiat, et precibus obtineatur. Precaria Epistola
, in Lege Wisigoth. lib. 10. tit. 1. § 12.
Testamentum Præcariæ
, apud Hugonem Flaviniacensem in Chronico Virdunensi pag. 110. Emphyteusis, in Charta scripta Berengario imperante apud Ughellum tom. 6. pag. 634 :
Nam non habeant potestatem ipsum Xenodochium nemini in emphyteusim, id est Precariam dandi, aut concedendi, etc.
Libellus, nude, ut in hac voce docuimus, Præstaria, interdum, de qua suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jam in voce Præstaria monuimus hanc cum Precaria sæpius confundi a Scriptoribus, tametsi non nihil discriminis inter utramque interest apud diligentiores ; adeo ut Precaria sit accipientis jure precario libellus : quod iterum firmat Charta apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Occitan. MSS. pag. 480 :
Sicque me recognosco ego Pinaudus quomodo ego et parentes mei suprascripti pro vestro beneficio antea et per Precaria nostra quam vobis fecimus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Precaria latiori sensu dicitur Charta qua quis sibi ad vitam usumfructum earum possessionum, quas alicui Ecclesiæ concessit, retinet, vel etiam aliarum, quas illi concedunt recipientes. Hinc Precaria dicitur Charta Ermengardis ann. 815. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 167. qua concessa Monasterio Psalmodiensi per testamentum mariti sui confirmat augetque, ea lege ut hæc in beneficium, quamdiu vixerit, obtineat sub annuo censu. Ejusmodi etiam est Charta quam exhibet Meichelbeckus tom. 1. Histor. Frising. pag. 219. ubi et Complacitatio nuncupatur, quod ex placito seu pacto utriusque partis fieri solebat. Vide Gotthelffium Struvium in Glossario ad Freherum de Rer. Germ. Scriptoribus.
P. Carpentier, 1766.
Quod varios precariarum census continuo non subjecerit Cangius, hos illum ignorasse calumniantur Autores novi Tract. de re diplom. tom. 1. pag. 266 :
Les donataires en ce cas,inquiunt, ne laissoient pas quelquefois d'être chargés d'un cens léger, destiné pour le luminaire d'une église. Rien de tout cela n'est marqué dans le Glossaire de du Cange.
Verum qui non cæcutiunt, legent mox pag. 480. col. 2 :
Ea ratione, ut annis singulis ad ipsam ecclesiam sex denariatas in censum de cera persolvas.
Id ergo, ut et alia, quæ a Cangio ibi mutuati sunt, eos docuisset Vir doctissimus, si ipsis non caligassent oculi. Vocabul. Ms. Jur. canon. Martini :
Precariæ dicuntur quædam præstationes ususfructus in recompensatione proprietatis...... Precarium utendum conceditur, quamdiu patitur qui concessit. Differentia est inter Precarium et Precariam, quod Precarium revocatur pro voluntate concedentis : sed contractus, qui Præcariæ nominantur, non possunt revocari ad voluntatem concedentis.
Ut porro Emphyteusis primum a civitatum agris ad patrimoniales principum fundos inducta est : ita a patrimonialibus, non modo ad privatorum agros, sed etiam ad Ecclesiasticos. Cur autem Ecclesia emphyteusin in prædiis suis [] receperit, rationem hanc reddit Gregorius M. lib. 1. Epist. 42. quod in eorum locationibus crebræ fierent conductorum mutationes, eoque ipso minus bene Ecclesiarum agri colerentur :
Jubemus etiam, inquit, ut hoc Experientia tua summopere custodiat, ut per commodum conductores in massis Ecclesiæ nunquam fiant, ne, dum commodum quæritur, conductores frequenter mutentur : ex qua commutatione quid aliud agitur, nisi ut Ecclesiastica prædia nunquam colantur.
Præstariarum et Precariarum in Galliis antiquum usum probat Palladius Episcopus in Epist. ad Desiderium, Episcopum Cadurcensem, inter Epist. Desiderii 18 :
Similiter ubi Chromatia in re Ecclesiæ Bagidone commanet, quia frater suus Deotherius Presbyter actorem Ecclesiæ Santonicæ egit, et nunc ipsa Chromatia, qui ibidem per beneficium Precaturiæ, manere videtur, si eam cum omni re sua jubeas defensare, quomodo et apud Deum mercedem habeas, et nos vobis gratias supplicationis agamus.
Apud Fortunatum lib. 8. Poem. 21. et 22. alterum Pro villa præstita, alterum Precatoria pro ipso agro, inscribuntur, de villa scilicet, ad Vigennam fluvium sita, quam Gregorius Turonensis Episcopus eidem Fortunato in præstariam concesserat, sub ususfructus conditione, quam sic tangit :
Quando reposcetur, vestris redit usibus arvum,
  Et domino proprio restituemus agrum.
Ejusmodi etiam Precariarum usum probant Symmachus PP. Epist. 1. cap. 1. Concilium Agathense ann. 506. cap. 7. 45. Aurelian. I. ann. 511. cap. 23. Aurelian. IV. cap. 34. Lugdunense II. cap. 5. etc. quas Clericis potissimum factas ex iis colligere est, ac postmodum aliis. Charta Caroli M. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 181 :
Ut jam fatam villam nunquam præsumant alicui beneficio tribuere, nec per Precariam, ut fieri assolet, præbere, etc.
Inductæ præterea prædiorum Ecclesiasticorum emphyteuses Constitutionibus imperatorum, ac maxime Leonis, et Novella 7. et 120. Justiniani, quibus eæ permittuntur usque ad filios et nepotes, seu in tertiam generationem, ut habent veteres Tabulæ ;
Ita ut tribus personis defunctis omnimodo prædium ad venerabilem locum redeat,
ut est apud Julianum antecessorem cap. 34. seu, ut Chartæ aliæ, ad primum et secundum hæredem, vel denique, ut Joannes Antiochenus περὶ χαριστιϰαρίων cap. 10. 15. apud Jo. Bapt. Cotelerium tom. 1. Monumentor. Ecclesiæ Græcæ, ἐπὶ δυσὶ προσώποις, ἤ τρισίν. Odo Fossatensis in Vita Burchardi Comitis :
Dederat autem cuidam suo Præposito, nomine Bodoni, ac duobus ipsius hæredibus quoddam beneficium ; taliter ut diebus suæ vitæ censum ipsius Monasterio persolverent, id est 72. nummos : illis vero ab hac luce subtractis ipsam terram perpetuo cœnobitæ possiderent. Sed jam dicto viro obeunte, filius ipsius Aledramnus nomine, qui primus hæres extiterat, etc.
Eadem fere habentur de eodem Bodone in Charta Roberti Reg. ann. 1029. in Tabulario Fossatensi :
Sed prædictus Alrannus, qui de Carta primus hæres extiterat, cujusque nomen in ipsa descriptum erat, Monasterium adiit, etc.
Vide lib. 1. Antiquit. Fuldens. tradit. 24. Roverium in Reomao pag. 174. etc.
Interdum tamen ex pacti conventi legibus longius extendebantur Præcariæ, ad quartum nempe hæredem, quas Godefridus Monachus S. Pantaleonis in [] Chronico ad ann. 1168.
locationis libellos tertii et quarti generis
vocat.
Interdum ad quintum hæredem, cujusmodi Precariarum Chartæ describuntur in Tabulario Casauriensi, ex quo sequentes eruimus, hicque damus, ut Precariarum inde formulæ colligantur.
In Christi Nomine. Ideoque ego Pelegrinus, filius quondam Ildeprandi de Salajano, manifesta causa est, et a plurimis cognitum, eo quod per meas litteras Precarias rogum tibi Romano Abbati ex Monasterio S. Trinitatis, quod edificatum esse debet in insula de Piscaria, loco, ubi dicitur Casaurea, rogum emisi, et petivi a te, ut una cum consensu et voluntate congregationis memorati Monasterii beneficiali ordine præstaretis mihi memorato Pelegrino, vel meis hæredibus usque in quinta mea generatione, omnes ipsas res, quas ego ipse tibi per cartulam venditionis delegavi in Salajano, seu per ejus vocabula idem de casis, terris et vineis, campis, silvis, pascuis, pomis, atque salectis, cultum vel incultum, omnia et in omnibus ipsas memoratas res in integrum, quod et fecisti. Quam et ob rem præstitisti et præstasti, tu memorate Romane Abbas, mihi memorato Pelegrino, vel meis hæredibus, usque in quintam meam generationem, omnes ipsas memoratas res in integrum, cum consensu et voluntate Congregationis memorati Monasterii : in eo vero tenore beneficiali ordine usufruendi, cultandi, laborandi, meliorandi, nam non vendendi, nec donandi, nec concambiandi, nec per ullum ingenium ipsas memoratas res in alterius potestatem dandi, nisi tantum usufruendi usque in quintam meam generationem, et post nostrum transitum, omnem ipsam memoratam substantiam in integrum revertatur ad partem memorati Monasterii, cujus est proprietas, et pro hac causa repromisi ego memoratus Pelegrinus una cum meis hæredibus tibi, Romane Abbas, vel successoribus tuis dare censum annualiter de mense Decembri argentum denarios sex, et seu memoratus Pelegrinus una cum meis hæredibus omnem ipsam memoratam substantiam bene non laboraverimus, et usu non fruerimus, et doloso animo ea male tractaverimus, et ipsum memoratum censum annualiter tibi, Romane Abbas, vel successoribus tuis non dederimus sic pleniter, sicut superius dictum est, hæc omnia memorata nos non adimpleverimus, vel fecerimus, tunc expondero me ego memoratus Pelegrinus una cum meis hæredibus tibi, memorate Romane Abbas, vel successoribus tuis componere vobis solidos centum, et omnes ipsas memoratas res in integrum reprehendatis ad partem memorati Monasterii sine omnem calumniam, quæ sic taliter inter nos stetit convenienter. Quam vero Precariam scripsi ego Audoaldus Notarius, rogatus a memorato Pelegrino, actum in Casaurea anno imperii D. Ludov. xxiv. et 11. anno Supponis Comitis, die xx. mensis April. per Indict. 6. feliciter. Signum manus Pelegrini, qui hanc Precariam fieri rogavit. † Ego Maiolfus. † Ego Aloini. † Ego Maielfredus rogatus a memoratis Monachis Monasterii.
Alia Precariæ formula describitur in eodem Tabulario Casauriensi ann. 24. Ludov. Imp. F. Lotharii :
Manifesta causa est, et ab omnibus cognitum, eo quod nos Arifredus et Ildebertus per nos litteras precarias rogavimus te, Romane Abbas, ex Monasterio S. Trinitatis, quod ædificatum esse debet infra insulam de Piscaria, locum, qui dicitur Casaura, rogum misimus et petivimus a te, ut una cum [] consensu et voluntate Congregationis memorati S. Monasterii, beneficiali ordine præstaretis nobis Arifredo et Ildeberto germanis, vel nostris hæredibus usque in quinta nostra generatione, omnes ipsas res, quas nos ipsi per cartam venditionis delegavimus, etc.
Alia Precaria ibidem :
Ego Recipertus per meas litteras precarias rogum tibi, Romane Abbas,... emisi, et petivi a te, ut cum consensu et voluntate Congregationis tuæ beneficiali ordine præstaretis mihi, vel meis hæredibus, usque in quintam generationem omnes ipsas res, quas ego ipse per cartulam venditionis delegavi ad partem memorati Monasterii, etc. Quod et fecisti, quam et ob rem præstitisti et præstasti tu, Romane Abbas, mihi Raciperto, vel meis hæredibus usque in quintam generationem, omnes ipsas res memoratas in integrum. In eo vero tenore beneficiali ordine, usufruendi, cultandi, laborandi, nec non venundandi, nec donandi, nec concambiandi, nec per ullum ingenium ipsas memoratas res in alterius potestatem ad proprietatem dandum, nisi tantum usufruendi usque in quinta mea generatione, et post completam memoratam quintam generationem, discessum, omnes ipsas memoratas substantias in integrum revertatur ad partes memorati Monasterii, cujus est proprietas.
Sæpe etiam ad primum hæredem restrictæ leguntur Precariæ, ut in Chartis 65. et 70. ex Goldasti Alemannicis, alia, quæ descripta legitur in Historia Episcopor. Silvanectensium in Constantino Episcopo, etc. Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Priscorum norma, et cunctarum Legum patet auctoritas, ut quicumque res Ecclesiæ per libellum habere voluerit, videlicet viginti novem annis ipsius petat suffragium et tuitionem. Quapropter ego in Dei nomine Chunradus, nutu Dei omnipotentis Rex, noverit fidelium nostrorum industria, qualiter Auzennus humiliter petisti, ut res nostras ex Abbatia nostra, quæ est constructa in honore S. Andreæ, scilicet in Comitatu Viennensi, in agro Rogiacensi, in villa Sataratis, et in Colonicas, hoc sunt campi sicut dividuntur cum terra sancta Maria, tibi et ad unum tuum hæredem, per libellum sub usu Beneficii concedo, ea namque ratione, ut annis singulis ad ipsam Ecclesiam sex denariatas in censum de cera persolvas. Si de ipso censu negligens fueris in uno anno, in alio duplum componas, ac insuper hoc libellum scriptum inviolabilis permaneat cum stipulatione subnixa. S. Eberado, S. Patroni Comite, S. Giroldi, S. Widoni. Ego Suesfredus Levita hoc libellum scripsi, datavi die Martis 5. Id. Mart. ann. 27. regnante Chunrado rege serenissimo.
Iperius in Chron. S. Bertini apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 471 :
Hoc Monasterium cum suis appenditiis ipse Amalfridus beato patri Bertino donaverat, eo tamen tenore, ut ipse et filia ejus Auriana prædicta eumdem locum quandiu viverent, in Precaria haberent ; sed post utriusque obitum sanctus Bertinus ejusque successores hoc habeant, teneant, et quemcumque voluerint eidem præponant.
Interdum ad vitam ipsius, qui Precariam obtinebat, ut apud Marculfum lib. 2. Formul. 5. 39. 40. in Formulis veter. cap. 27. 42. in Form. secundum Legem Rom. cap. 7. in Charta Alamannica 68. 75. in lib. 1. Antiq. Fuld. tradit. 23. 75. lib. 2. tr. 25. 28. 33. et alibi passim. Unde patet, alium numerum non definitum, quam qui inter dantem et accipientem convenerat, ex Concilio Turonensi III. []
Interdum hisce contractibus rerum suarum usumfructum concedebat Ecclesia, ea conditione, ut tantæ quantitatis proprietatem ex rebus suis usufructuarius vel vivens, vel post mortem Ecclesiæ dimitteret ; quod maxime obtinuit, cum ad filios precariæ concessio, quæ parentibus facta fuerat, extendebatur. Quæ quidem conditio ad excipiendas Ecclesiasticorum emphyteuses definita legitur Constitutione Leonis Imp. et Novella 7. Justiniani. Quarum precariarum formulæ exstant apud Marculfum lib. 2. form. 39. et 40. in Formulis veterib. cap. 41. 42. in Chronico Laurishamensi ann. 895. pag. 68. in Chartis Alamannicis Goldasti 63. 65. apud Brouverum lib. 11. Annal. Trevir. num. 112. Meurissium in Episcopis Metensibus pag. 185. 300. etc. De iis agunt præterea Capitula Caroli M. lib. 7. cap. 104. Concil. Remense II. cap. 36. Turonense III. cap. 51. Meldense ann. 845. cap. 22. Capit. Caroli C. post Capit. Caroli M. cap. 9. etc. Istiusmodi Precariæ formulam aliam ex Tabular. Vienn. Ecclesiæ descripsimus, quam hic damus :
Consuetudo et justitia Ecclesiastica est, ut qui res suas et facultates suas Deo servisque suis contulerit, ei aliquid quod postulaverit, rationabiliter ad invicem de rebus Ecclesiæ conferatur. Ideo ego Barnoinus Archiepiscopus Ecclesiæ Viennensis, una cum Sacerdotibus et Clericis ejusdem sanctæ Matris Ecclesiæ, concedimus tibi Randuico et uxori tuæ Raingardi eandem Colonicam, quam per instrumenta cartarum Ecclesiæ S. Mauricii contulistis, quæ est sita in Comitatu Viennensi in loco ubi dicitur Rodscalco, et pro hac tam pia consolatione, et grata devotione, concedimus vobis ex rebus S. Mauricii vel S. Symphoriani præstatione Beneficii in Madrata mansos vestitos duos, et absos 13. ut faciatis ex his omnibus diebus vitæ vestræ quicquid vobis juste et rationabiliter visum fuerit. Ea tamen conditione, ut easdem res ædificetis et melioretis atque excolatis, et annis singulis festivitate S. Mauricii in vestitura modium frumenti et modium vini ministris S. Mauricii persolvere studeatis : et post discessum hujus vitæ vestrum, absque alicujus contradictione prædictæ res, et quas de jure nostro Ecclesiæ traditis, et easdem, quas Ecclesia vobis confert, sancti Mauricii Ecclesia recipere valeat, etc.
Similem formulam, ex Tabulario Casauriensi descriptam, priori adjungimus :
Placuit atque convenit inter nos Romanum Abbatem de Monasterio S. Trinitatis... una cum voluntate et consentientibus primatis Monachis, præordinatis in Officio memorati Monasterii, nec non inter Widonem Gastaldum, filium quondam Bertadi, et Eufrasiam conjugem tuam. Dedimus ego memoratus Romanus Abbas vobis memoratis et filiis et nepotibus Widonis legitimis usque in tertia generatione tua rem juris memorati Monasterii infra territorium Pinnense curtes nostras, in loco, quæ dicuntur Corneto et Saline, cum omnibus pertinentiis de ipsis curtibus cum terris et vineis, etc. per nostrum præstitum habeatis usufruendi, cultandi meliorandi, nam non vendendi, nec donandi, nec commutandi, nec per ullum ingenium ad proprietatem in alterius potestatem transmigrandi. Et debeatis tu memorate et tertia generatio legitima cum Eufrasia uxore tua exinde annualiter reddere censum per unamquamque indictionem, aut per vos aut per vestrum Missum in memoratum Monasterium argentum vel aliam pecuniam totum [] in appretiatum solidos xv. Pro ea vero ratione vobis memoratas res usufruendi concedimus, quia tu nobis dedisti in ea convenientia de vestro proprio, quod a præsenti die ad jus nostræ proprietatis permanere debeat in territorio Pinnensi in casalibus, quæ dicuntur Tarzanico et in Opaculo, quod est per numerum vinearum solidos quinquaginta per tremissos vites centum, cum terra, ubi ipsa vinea plantata est, et terram in ipsis casalibus, vel per ejus vocabula, inter cultam et incultam, modiorum lx. cum casis, quæ in ipsis rebus stare videntur, et quidquid de rebus proprietatis vestræ super ipsa mansura invenire potuerimus in memoratis casalibus, nobis dedisti in ista convenientia, hoc est ipsæ res, quæ vobis evenerunt per cartulas venditionis a Petro filio quondam Adeperti, etc. an. Dom. Karlomanni Regis ann. regni ejus in Italia 11. et iv. ann. Comitatus Widonis Comitis.
Interdum per precarias quis res proprietatis suæ Ecclesiæ tradebat, easque postmodum sibi dari postulabat, sese annuo censui astringens, ut patet ex Lege Alamannor. cap. 2. Lege Bajwar. tit. 1. cap. 1. § 1. veterib. Formulis cap. 28. et ex alia secundum Legem Romanam cap. 8. 34. 41. ex Formulis Parensalibus cap. 20. ex Concilio Turonensi VI. cap. 51. Remensi II. cap. 36. ex Meldensi ann. 845. cap. 22. ex Regula Canonicorum Chrodegangi cap. 32. novæ edit. ex Chartis supra descriptis ex Tabulario Casauriensi, et aliis in Chronico Laurisham. pag. 65. 66. 68. Chartis Alemannicis Goldasti 66. 67. 68. 69. 70. 75. Tradit. Fuldensib. lib. 1. trad. 23. 24. 75. lib. 2. trad. 25. 28. 33. et ibi passim : ex Chartis aliis apud Flodoardum lib. 2. Hist. Remensis cap. 1. Hugonem Flaviniacens. in Chron. pag. 110. Beslium in Comit. Pictav. pag. 202. 210. 239. Miræum in Notit. Eccl. Belgii cap. 32. etc. Vide B. Rhenanum lib. 2. Rerum Germanicarum. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 560. Guerard. ad Irminon. tom. 1. pag. 567.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Id etiam obtinuit ut res venditas, earumque accepto pretio, in precariam reciperet venditor, ea tamen conditione ut eas excoleret et melioraret, nec deinceps dare aut vendere posset. Tabul. Audomar. :
Omnia et ex omnibus rem inexquisitam ad integrum vobis per venditionis titulum accepto pretio, Ecclesiæ vestræ (Sithiensi) a die præsenti transfirmo... Sed postea vos una cum consensu fratrum vestrorum juxta quod mea fuit petitio, ut suprascriptas res michi usualiter appresto beneficio vestro præstare promisistis ad excolendum vel emeliorandum et sicut convenit vobis annis singulis ad festivitatem S. Martini censum, hoc est solidos duos de argento vobis vel successoribus vestris dare vel transsolvere debeamus ; et aliubi ipsam rem nec dare, nec vendere, commutare, nec naufragare pontificium non habeam.
Vide Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 84.
Variæ præterea erant precariarum et præstariarum leges, quas inter fuit illa, ut de quinquennio in quinquennium renovarentur, ne ex silentio præscriptio aliqua obtenderetur, vel, ut habet Conc. VI. Toletan. can. 5.
ne longinquitas temporis proprietati obsisteret
, in Capitulis Caroli C. tit. 6. pag. 51. in villa Sparnaco ann. 846. cap. 22. Hinc formula seu clausula libellis precariarum adjecta,
ac si per quinquennium fuerit renovata ista precaria obtineat firmitatem
. Charta Radulfi Archiep. Bituric. [] ann. 858. in Tabul. Abbatiæ Belliloci num. 19 :
Et hæ duæ precariæ uno tenore conscriptæ, sic obtineant firmitatem, quasi de quinquennio in quinquennium fuissent renovatæ, vel factæ.
Formula incerti auctoris cap. 41 :
Et præsens precaria firma permaneat, et ut aliæ precariæ de quinquennio in quinquennium renovantur, istam vero non sit necesse renovandi, sed per semetipsam omni tempore obtineat firmitatem cum stipulatione subnixa.
Hanc formulam adhibitam legimus in Charta ann. 771. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 35 :
Hanc autem Precariam non sit necesse de quinquennium in quinquennium renovare.
Formulæ secundum Legem Roman. cap. 7 :
Et hæc precaria, quamvis per diversorum annorum curricula a me fuisset possessa, nullum præjudicium vobis præparetur, sed ita firma permaneat, quasi per quinquennium fuerit renovata, etc.
Tabularium Ecclesiæ Viennensis fol. 54. sub Carolo Calvo :
Et hæc præstaria nostra per quinquennium renovetur, etc.
Vetus Precaria in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 238 :
Ideo vobis precatores accedimus, ut ipsas res jam dictas tempore vitæ nostræ una cum gratia vestra et voluntate absque præjudicio vestro, vel S. Gervasii, tenere et extirpare faciatis, et post nostrum quoque discessum... in vestram revocare faciatis potestatem.
Infra :
Hæc Precaria, quam per quinquennium renovatam manus nostræ vel bonorum hominum roboraverunt, etc.
Adde Vitam Aldrici Episcop. Cenoman. num. 62.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Et id quidem statutum in Conciliis ut precariæ de quinquennio in quinquennium renovarentur, quod ex antiqua consuetudine factum docet Synodus Belvac. cap. 13 :
Ut precariæ de quinquennio in quinquennium secundum antiquam consuetudinem renoventur.
Precarias denique renovare, cum eæ finitæ erant, posse Episcopos, definiunt Capitul. Caroli M. 3. incerti anni cap. 1. ejusd. Capitul. lib. 5. cap. 198. lib. 7. cap. 142. Quo pertinet formula 39. lib. 2. Marculfi :
Et post nostrum discessum præfatos locos absque ulla alia renovata, ut mos est in cæteris, precaria,... vos vel successores aut agentes vestri in vestram faciatis revocare dominationem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Illud autem inprimis observandum res Ecclesiarum in precariam concessas, tametsi ex earum proprietate erant, potuisse aliquando ad fiscum transferri ex negligentia eorum qui eas precario possidebant ; scilicet cum regalia servitia, quibus obnoxia erant ejusmodi prædia, non implerent ; adeo ut illa deinceps recipere Ecclesia non poterat, nisi per novam Principis, cujus fisco adscripta fuerant, concessionem. Hæc probat Præceptum Caroli C. ann. 877. apud Baluz. in Append. ad Capitul. col. 1500 :
Quidam ex Monachis ex cœnobio S. Germani Autisiodorensis adierunt excellentiam nostræ celsitudinis, innotescentes serenitati nostræ qualiter quidam noster fidelis Adelbertus nomine alodium suum... eidem cœnobio liberalitatis munificentia per cartarum instrumenta contulisset ; Abbas vero memorati cœnobii et reliqui fratres ipsum alodium jure beneficiario et usufructuario eidem Adelberto denuo conferre studuerunt ; sed post hæc ob illius negligentiam in fiscum nostrum decidit, et in jus ac dominationem nostram legaliter devenit. Et quia præfato cœnobio non aliter legitime, postquam in fiscum nostrum deciderat, reddi poterat nisi per præceptum auctoritatis nostræ, libuit serenitati nostræ hoc altitudinis[] nostræ præceptum fieri et jam dicto cœnobio dari ; per quod præcipimus atque jubemus ut ita præfatum alodium, stipendiis fratrum a nobis deputatum, ita quiete teneat atque possideat, absque alicujus inquietudinis impulsu, sicut reliquas res olim a fidelibus Christianis antiqua munificentia sibi collatas.
Precariarum Ecclesiasticarum, ut est in Capitulari ann. 779. cap. 13. et in Additione 4. Capitular. cap. 132. aliæ erant, quæ ab ipsis Ecclesiis, seu ipsis Præsulibus fiebant, aliæ, quæ Regia auctoritate :
Et sit discretio inter Precarias de verbo nostro factas, et inter eas, quas spontanea voluntate de ipsis rebus Ecclesiarum faciunt.
Ideo autem cogebantur Ecclesiæ a Principe precarias facere, ut quæ inde proveniebant, in subsidium exercitus impenderentur. Capitulare 2. Karlomanni Principis ann. 743. apud Liptinas cap. 2. Pipini ann. 748. cap. 6. et lib. 5. Capitul. cap. 3. lib. 6. cap. 425 :
Statuimus quoque cum consilio servorum Dei et populi Christiani, propter imminentia bella et persecutiones cæterarum gentium, quæ in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem Ecclesialis pecuniæ in adjutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata solidus, id est 12. denarii ad Ecclesiam reddantur, eo modo, ut si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, Ecclesia cum propria pecunia revestita sit, et iterum si necessitas cogat, aut Princeps jubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum.
Adde Capitulare Metense ann. 756. cap. 4. lib. 5. Capitul. cap. 13. etc. Ex quibus colligi potest, Principes nostros non solum ab Ecclesiis et Ecclesiasticis auxilia subinde ad bella sua et regni necessitates exegisse ; sed et per ejusmodi precarias regias pleraque Ecclesiarum prædia in manus laicas transiisse, dum qui iis donati erant, lapsu temporis non in precarium, sed in beneficium regium ea possederunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Maxime cum ea prædia regni primoribus a Rege concedebantur, ut ex Præcepto Pippini Reg. ann. 754. apud Mabill. Diplom. pag. 493. perspicuum est. Quis enim ea a Majoribus Domus repetere ausus fuisset ?
Precariarum meminerunt præterea Lex Longobard. lib. 3. tit. 10. § 2. Lothar. I. 21. Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 320. 426. Additio 3. Ludov. Pii cap. 22. 48. Baldricus lib. 1. Chr. Camerac. cap. 52. Adam Bremensis cap. 162. Abbo Monachus serm. 5. pag. 106. Leo Ost. lib. 3. cap. 59. al. 60. Bulla Benedicti VIII. tom. 4. Hist. Franc. pag. 170. Loisellus in Bellovaco pag. 246. Meurissius in Episcopis Metensib. pag. 177. 280. etc. Vide Libellus Præstarias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Precaria dicta etiam Ecclesia, cujus reditus alicui assignantur jure precario seu usufructuario possidendi, ut illius curam habeat. Charta ann. 1222. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 43. col. 2 :
Cantor vero Parisiensis qui ex dono nostro Precariam beati Stephani tenet.
Ibid. ex Charta ann. 1219. pag. 42 :
Cantor Parisiensis ecclesiam S. Stephani ex dono capituli in Precariam tenebat.
Precariare, In precariam dare,
Precario more concedere
, in Pancharta nigra Turonensi :
more et ordine precario,
apud Beslium pag. 102. 110. 139. Per [] precarium præbere, in Charta Hildegardæ Reginæ Francor. apud Meurissium in Episc. Metensib. pag. 182. Tabularium Casauriense :
Ego Ildeprando filius quondam Lupani rogo et peto a te Adelardo Sculdasio, ut mihi meisque filiis et nepotibus usque in tertia mea generatione masculina Precariare digneris ipsas res, quas ego ipse tibi per cartulam delegavi, excepto terram modiorum sex in Liciniano, usufruendi, unde debemus annualiter tibi vel tuis hæredibus denarios quatuor pensionem.
Charta ann. 1041. apud Meichelbec. tom. 1. Hist. Frising. pag. 239 :
Liberam habeant potestatem tenendi, commutandi, Precariandi, vel quidquid sibi ad usum prædictæ Ecclesiæ placuerit, inde faciendi.
Vide Witikindum edit. Reineccii pag. 42. Privilegia Ecclesiæ Hammaburgensis pag. 164. Hansizium tom. 1. German. sacræ pag. 257. Divos Bambergenses Gretseri pag. 91. et Metropolim Salisburgensem tom. 1. pag. 368.
Precariatio, Concessio in precariam, in Charta Eberhardi Archiep. Saltzburgensis ann. 1153. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 372.
Precare, In precariam accipere. Vetus Charta apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 390 :
Ut ego supradictus Raynerius Precavi ad te Landulfum vir venerab. Episcop. de rebus juris proprietatis S. vestri Episcopii sedis vestræ Ecclesiæ, ut tu mihi seu et ad filios, vel nepotes meos, et usque in tertiam meam legitimam generationem... de vestro Episcopio nobis concessisti, etc.
Occurrit rursum infra.
Precarium, Idem quod Precaria. Isidorus lib. 5. Orig. cap. 25 :
Precarium est, dum prece creditor rogatus permittit debitorem in possessione fundi sibi obligati, et ex eo fructus capere, etc.
Placitum 3. Chlodovei III. apud virum eruditissimum Joan. Mabillonium tom. 4. Vit. SS. Ord. S. Benedicti pag. 617 :
Unde et ipso strumentum seu et Precarium, per quod ipsa Angantrudis pertinentium ipsius Abbatis hoc possidebat, in præsentem ostendedit religendas.
Occurrit ibi rursum. Canones Synodi Liptinensis cap. 2. et Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 3 :
Statuimus quoque... ut sub Precario et censu aliquam partem Ecclesialis pecuniæ in adjutorium exercitus nostri... aliquo tempore retineamus.
Eadem Capitularia lib. 7. cap. 104. vel 142. novæ edit. :
Et postquam ipsæ precariæ fuerint finitæ, faciant potestative speculatores Ecclesiæ utrum elegerint, aut ut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub Precario et censu habere permittant. Precario possidere,
in Capit. 2. Caroli M. incerti anni cap. 1. Jure precario possidere, in Chronico Laurisham. pag. 65. Jure precario distrahere, in Synodo apud Vermeriam ann. 853. Charta precarii, in Charta Goldastina 75.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Precarium Fictuarium, Census fixus et certus. Vide Fictus 4. Statuta Vercell. lib. 2. fol. 42 :
Nec sufficiat quod donator in contractu donationis constituat se tenere vel possidere Precario fictuario nomine, vel alio quocunque nomine donatorii.
Fictuario nomine possidere Precario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Precatoria, ut Precaria. Concil. Toletan. XVII. inter Hispan. tom. 2. pag. 759 :
Dummodo pateat Ecclesiæ rem fuisse, ne videatur etiam Episcopi administrationis prolixæ, aut Precatorias cum ordinati sunt facere debuisse, aut diu tentas facultates proprietatis suæ posse transcribere.
Precaturia, Idem etiam quod precaria.[] Testamentum Bertichramni Episcopi Cenoman. apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 135. :
Sicut Precaturiam jam dictæ matronæ convenit, ad vestram revocetis potestatem, idipsum æqualiter dividendum.
Precarium, Pensio vel præstatio nummaria, apud Gregor. M. lib. 10. Ep. 5. Vide Epist. seq. Charta Henrici Comit. Ruthen. ann. 1288. apud Baluz. tom. 2. Histor. Arvern. pag. 291 :
Super quibuscunque pœnalibus conventionibus, ac simplicibus obligationibus, Precariis, hypothecis, literis, firmitatibus, ac super universis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Precarii, Qui per precariam possident. Charta Otton. M. ann. 962. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 244 :
Familias omnium residentium super præfatæ ecclesiæ terras, sive libellariorum, sive Precariorum, seu castellanorum.