« »
 
PRECATIO 1, PRECATIO 2, PRECATIO 3, PRECATIO 4, PRECATIO 5.
[]« 1 precatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 483a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECATIO1
1. PRECATIO, Idem quod Precaria 1. seu Charta Precariæ, in Charta Theudonis Archidiaconi Divionensis ann. 18. Lotharii Regis, apud Perardum :
Et hæc Precatio omni tempore vitæ eorum firma et stabilis permaneat.
Vide Precatus.
[]« 2 precatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 483a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECATIO2
2. PRECATIO, Tributum, idem quod Precaria 2. Charta Philippi Aug. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1104 :
Si vero homo manens in claustro vel extra claustrum aliunde adduxerit vinum venale, de unoquoque modio dabit Regi Franciæ, vel ei qui ab eo habet justitiam sex denarios, et cauponi unoquoque die, quamdiu vinum vendet, Precationem vel duos denarios.
Vide Preces 1.
[]« 3 precatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 483a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECATIO3
3. PRECATIO, Servitium quod tenentes domino suo in operibus agrorum præstare tenentur. Tabular. Gemmet. Ch. 326 :
Debet unam minam hordei de molta et Precationes aratri et trahæ secundum consuetudinem.
Vide in Precaria 2. et Preces 2.
[]« 4 precatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 483a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECATIO4
4. PRECATIO, Oratio quæ a Presbytero ante Epistolam in Missa dicitur. Amalarius in Eclogis de Officio Missæ editis a Baluzio :
Episcopus quidem post primam orationem, quam Precationem nominamus, sedet versus ad populum, et presbyteri cum eo.
Alibi :
Quidquid agitur in officio Missæ, antequam oblatæ ponantur in altari, Precatio nominatur.
Mox :
Prima vero oratio, quam dicit Episcopus, Precatio nominatur, id est optatio bona pro populo.
Vide S. August. Epist. 59. et Preces 4.
[]« 5 precatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 483a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECATIO5
5. PRECATIO, Libellus supplex, Gall. Requête, in Cod. Theod. tit. 1. lib. 12. de Decurion. leg. 36 :
Ita ut si quis contra interdictum legis nostræ Præcationem obtulerit, etc.
Occurrit sæpius in Cod. Theod.