« »
 
[]« 2 preces » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 483c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECES2
2. PRECES etiam dictæ Corvatæ, quæ a tenentibus quasi precario exigebantur. Vetus Liber MS. ex Biblotheca Regis Angliæ :
In quibusdam locis datur firma ad Natale Domini, et firma Paschalis, et firma Precum ad congerendas segetes.
Regestum Abbat. Welbekensis in Anglia fol. 108 :
Hoc donum..... quietum ab omni exactione et servitio seculari, quæ mihi pertinent, excepto quod singulis annis, pro eadem terra, 5. solidos mihi dabunt, similiter tres Preces de una caruca, et tres Preces in Autumno, prima videlicet cum uno homine, secunda cum duobus hominibus : tertia vero die cum tot hominibus, quot in eadem terra cotidie metentes inventi fuerint.
Vetus Charta apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind pag. 19 :
Arant Preces semel ad conredium Curiæ.
Alia ibidem pag. 20 :
In villa de Ickham sunt 16. Cotarii, quorum quilibet habet 5. acras, et hæ sunt eorum consuetudines : ducunt brasium,... quilibet tres Preces, id est quando rogantur per servientem Curiæ, debent facere, sive aliud facere quod expedit domino per 3. dies, et si noluerint facere, possunt artari, etc.
Chartular. SS. Trinit. Cadom. fol. 61 :
Garinus de Cingeleis tenet in vavassoriam circa 20. acras.... et facit Preces bis in anno.
Perperam preces pro pisces editum in Charta ann. 1209. apud Menag. in Hist. Sabol. pag. 365.
P. Carpentier, 1766.
Vel potius Corvatæ quæ a tenentibus prævia submonitione exigebantur, nostris Priere et Proiere, eadem acceptione. Charta Petri de Chambliaco ann. 1307. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 87 :
Item les journées de charues, des charretes et herches, que l'en appelle Prieres.
Alia ann. 1319. in Reg. 59. ch. 243 :
Item les Prieres des bestes à deus saisons de l'an.
Alia ann. 1339. in Reg. 72. ch. 39 :
Item diz Proieres trois foiz l'an et deux de herce, valent quatre livres, douze soulz.
Pecunia ergo interdum redimebantur ejusmodi corvatæ. Vide infra Rogatum 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Esse cum Precibus Terræ, Corvatis seu iis qui corvatas faciunt præesse. Charta ann. 1249. in Tabul. B. M. de Bono-Nuntio Rotomag. :
Dereliqui...... totum illud jus quod ratione serjantariæ meæ de Oumeio a dictis viris religiosis hereditarie reclamabam seu reclamare [] debebam, videlicet quod quando eram cum Precibus terræ suæ, debebam habere in pane et potu et alectiis, prout ductores unius aratri.
Vide supra Precatio 3.