« »
 
[]« 3 preces » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 484a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECES3
3. PRECES. Cum Episcoporum electiones liberæ quodammodo viderentur, eosque spectare, penes quos id juris erat, Principes tamen, partes suas variis modis interponebant. Nam inconsultis iis electionem inire fas non erat ; et, si facta esset electio, regius requirebatur assensus. Sed et interdum electoribus quempiam e familiaribus eligendum proponebant, ac pro eo preces se offerre dicebant, de qua formula exstant aliquot Diplomata Henrici III. Regis Anglor. apud Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. pag. 922 :
Rex B. Archiepiscopo Cantuar. sal. Cum progenitores nostri Reges Angliæ Episcopatus regni Angliæ libere consuevissent conferre, ac postea gratis concessissent, quod Cathedrales et Conventuales Ecclesiæ liberas haberent electiones, salvis tamen eisdem progenitoribus nostris, et eorum hæredibus Precibus suis justis et honestis de viris prudentibus et idoneis ibidem præficiendis, etc.
Infra :
Et quia si præsens negotium, quod ita nobis cordi est, ad vota monachorum procederet, tanta nobis et hæredibus nostris immineret exhæredatio, et regiæ dignitatis offensa, quod omnes Ecclesiæ Cathedrales, in quibus Religiosi potestatem obtinent eligendi, nobis invitis et Precibus nostris et hæredum nostrorum penitus exclusis, abjectis etiam et recusatis nobilioribus et peritioribus Clericis, qui ad Pontificalem dignitatem provehi solent, et quorum consilio et industria ardua regni et Ecclesiæ negotia tractari saluberius consueverunt, ex seipsis exemplo consimili sibi Episcopum assumerent, etc.
Has vero preces, imperiosas et armatas vocat alicubi Matth. Paris, qui et illud Poëtæ adducit :
...... Stricto supplicat ense potens.
Preces Primariæ, ita dicitur jus, quod habet Imperator Coronatus ex antiqua consuetudine in omnibus Cathedralibus Ecclesiis atque etiam Monasteriis per Germaniæ regnum unius Canonici pro arbitrio nominandi, quem Collegium recipere debet. Charta Caroli IV. Imper. ann. 1350. a Marquardo Frehero edita :
Cum itaque nobis tam de jure, quam de antiqua et approbata consuetudine a divis Romanorum Imperatoribus et Regibus prædecessoribus nostris hactenus observata competat, quod ex Coronationis nostræ solenniis ad Romanorum regnum, quæ in nobis nutu divino dudum sunt completa, in quolibet Monasterio in Imperio constituto unam tantum personam, virtute Primariarum Precum nostrarum ad beneficium Ecclesiasticum facere possimus promoveri, etc.
Alia Venceslai Imper. ann. 1376. ad Rupertum Comitem Palatinum Rheni :
Concedimus per præsentes, quod in omnes Primarias Preces ratione nostræ Coronationis in Romanorum Regem, hodie videlicet die 6. mensis Julii Aquisgrani divina favente clementia solenniter susceptæ, per civitatem et diœcesim Spirensem et Wormatiensem tam de jure ab antiqua consuetudine divis Romanorum Regibus nostris antecessoribus et nobis competentem porrigere valeas et debeas, in singulis tam Cathedralibus quam Collegiatis et Conventualibus Ecclesiis et Monasteriis utriusque sexus, tam secularium, quam regularium personarum, nec non ad Prælatos, et alias personas Ecclesiasticas quascumque, etiamsi Pontificali vel alia præfulgeant[] dignitate, in dictis civitatibus et diœcesibus, sicuti easdem Preces per nos porrigere possemus, jus et potestatem porrigendi hujusmodi Preces nobis competentes in tuam personam omni forma et jure, quibus melius fieri poterit, plenarie transferendo, etc.
Gobelinus Persona in Cosmodr. æt. 6. cap. 94 :
Postquam Joannes depositus fuit de Papatu, Rex dedit gratias ad beneficia expectativas, eo sub colore, quod ipse de consuetudine antiqua haberet Primarias Preces in qualibet collatione beneficiorum ad Ecclesiasticas personas spectante.
Prostat liber in Germania editus de ejusmodi Primariis Precibus. Vide Pfeffinger. ad Vitriar. lib. 3. tit. 2. § 8. sqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eodem jure gaudet nunc Francorum Rex in jucundo regni adventu, cum scilicet jure regali in Cathedralibus et Collegiatis ecclesiis canonicum instituit. Vide hac de re Dictionarium Arestorum Brillonii. Antiquius est privilegium, quo ad hæc usque tempora usi sunt Reges Francorum in monasteriis regalibus, laico sub nomine Oblati præbendam monachalem assignandi.