« »
 
[]« Presbyteræ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 488c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESBYTERAE
PRESBYTERÆ, Presbyterissæ, Presbyterorum uxores, eorum nempe, qui abdicato ex consensu mutuo matrimonii usu, divino cultui se mancipabant, Sacerdotes effecti, vel Episcopi. Atto Vercellensis Episcopus Epist. 8 :
Possumus quoque Presbyteras vel Diaconas illas existimare, quæ Presbyteris vel Diaconis ante ordinationem conjugio copulatæ sunt, quas postea caste regere debent, etc.
Gregorius Magnus lib. 4. Dialog. cap. 11 :
Illic Presbyter quidam commissam sibi cum magno timore Domini regebat Ecclesiam : qui ex tempore ordinationis acceptæ Presbyteram suam, ut sororem diligens, sed quasi hostem cavens, ad se propius accedere nunquam sinebat.
Ubi observandum, ejusmodi Presbyteras in eadem æde, qua mariti, vitam caste exegisse, idque Ecclesiæ Canonibus sancitum tradit idem Gregorius lib. 7. Ind. 2. Epist. 39. ubi cum Episcopos una cum mulieribus habitare vetasset, hæc subdit :
Hoc tantummodo adjecto, ut hi, sicut canonica decrevit auctoritas, uxores, quas caste debent regere, non derelinquant.
Quibus consonat Lex 43. (44.) Cod. Theod. de Cathol. (16, 2.) et Concil. Turon. II. can. 19. Sed periculosam fuisse interdum ejusmodi conversationem docet exemplum a Flodoardo allatum lib. 1. Hist. Remensis cap. 14. unde in Concilio Toletano III. can. 5. satius esse dicitur, ut in alia domo Presbyteræ habitent. In hanc sententiam Auctor de Singularitate Clericorum, inter opera S. Cypriani :
Cum videam de Christianis plerosque maritos pariter et uxores continentiam destinantes, domicilia singularia magis eligere, ut consensu communium votorum sine irritatione præsentiæ, et concordante secessu valeant obtinere.
Vide Gregorium Turon. lib. 1. Hist. cap. 39. et Palladium in Vita S. Chrysostomi cap. 13.
P. Carpentier, 1766.
Tradit. 82. Ebersperg. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 28 :
Presbyter quidam Gunduni nomine cum Presbyterissa sua Histigunde pro Dei amore... dedit mansum suum... eo pacto, ut post vitam suam et Sociæ suæ eum proprie retineat.
In Concilio Arelatensi II. can. 3. ejusmodi Presbyteræ conversæ uxores dicuntur, quibus concessum erat in domibus Clericorum habitare, quemadmodum [] matribus, aviis, et sororibus : ita tamen ut a conjugibus suis ii abstinerent, ut est in Concilio Turonensi I. can. 2. Arvernensi can. 13. Aurelianensi IV. can. 17. et Autisiodorensi can. 21. sed et nec communem lectum et cellam haberent, ut est in iisdem Conciliis Aurelianensi et Autisiodorensi locis citatis, et in Turonensi II. can. 19. Jubebantur præterea vivere ut sorores, in Concilio Arvernensi can. 19. et Matisconensi I. can. 11. (Vide in V. Sorores.) Ita tamen in eadem domo cum uxore habitare licebat Presbyteris, dummodo alterius Clerici testimonio uterentur, quo eorum vita clarior appareret. Vide Concilium Gerundense sub Hormisda PP. can. 7. Braccarense III. can. 1. 4. et Concil. Turonense II. can. 12. 19. Sed hunc cohabitationis usum et morem exagitant Gregorius Nazianzenus, S. Chrysostomus, et S. Basilius.
Denique si maritis Presbyteris vita excedere contingeret, alteri nubere vetabantur. Ita Concil. Aurelianense I. can. 13. Epaonense cap. 2. Fragmentum Concilii Ilerdensis allatum a Surio post Concilium Ilerdense, Concil. Romanum sub Zacharia PP. can. 5. Vermeriense ann. 752. can. 3. etc. Atque inde forte
Presbyteræ dictæ generalius Viduæ omnes seniores, quæ sacris in Ecclesia exercitiis vacabant. Glossæ MSS. ad Concilium Laodic. can. 11 : Presbyteræ, id est viduæ seniores. Ubi Isidorus Mercator et Ferrandus Diac. cap. 221 :
Mulieres, quæ apud Græcos Presbyteræ appellantur, apud nos autem Viduæ seniores, Conversæ (al. univiræ) et Matriculariæ.
Codex vero Græcus, περὶ τοῦ μὴ δεῖν τὰς λεγομένας πρεσϐύτιδας, ἤτοι προϰαθημένας ἐν ἐϰϰλησίᾳ ϰαθίστασθαι. Quo loco Dionysius Exiguus πρεσϐύτιδας, Presbyteras vel Præsidentes pariter vertit. Apud S. Antiochum homil. 21. dicuntur πρεσϐύτιδες ἱεροπρεπεῖς, Seniores consecratæ ; apud Palladium in Præfat. ad Historiam Lausiacam, γυναῖϰες πρεσϐύτιδες, ϰαὶ θεόπνευστοι μητέρες. Atque hæ quidem Presbyteræ, seu Presbyterissæ, uti vocantur in Ordine Romano, vestitu longe modestiori quam cæteræ feminæ utebantur, ut docet idem Gregorius M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 7 :
Epiphanius... respondit prænominatam Abbatissam usque ad diem obitus indui se Monachica veste noluisse, sed in vestibus, quibus loci illius utuntur Presbyteræ, permansisse.
De earum ministeriis hæc attigit Atto Vercellensis Episcopus Ep. 8 :
Sicut enim hæ, quæ Presbyteræ dicebantur, prædicandi, jubendi, vel docendi, ita sane Diaconæ ministrandi vel baptizandi officium sumpserant ; quod nunc jam minime expedit.
Ubi Diaconas a mulieribus Presbyteris distinctas animadvertere est. Et quidem Presbyterarum, quas et Præsidentes ibidem vocat, quod, ut viri, Ecclesiis præerant, diaconas ministras fuisse docet idem Atto apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 124. De Presbyteris vel Presbyterarum uxoribus agunt præterea Synodus Trullana can. 12. 13. Paulinus Nolanus Epist. ad Aprum pag. 274. 275. et Leo VII. PP. in Epistola ad Gerhardum Lauriacensem Archiepiscop. pag. 11. Vide Viduæ et Glossar. med. Græcit. col. 1225. voce Πρεσϐύτιδες.
Presbyteræ præterea dictæ Græcis recentioribus Presbyterorum conjugatorum uxores. Ita non semel in Nomocanone nuper edito a Joan. Baptista Cotelerio cap. 37. 54. 88. 138.
Presbyteræ, maxime Græcis dictæ, [] Monasteriorum Præpositæ. Vide Basilium M. Interr. 109.