« Prestaldi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 492c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESTALDI
PRESTALDI, et Pristaldi, Executores judicum nobilium, Sambuco, in Decret. S.
Ladislai Hung. Regis lib. 1. cap. 41. lib. 2. cap. 18. lib. 3. cap. 12. 13. in Decret.
Colom. lib. 1. pag. 24. 25. in Decret. Andreæ Reg. cap. 11. etc. in variis Chartis apud
Joan. Lucium de Regno Dalmat. pag. 132. 148. 185.
P. , 1766.
◊ Diversæ videntur fuisse
conditionis, qui eodem nomine appellabantur. Comitum nomenclatura donantur in Charta Andr.
reg. Hung. ann. 1214. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 18 : Quod prædium a duobus Præstaldis nostris, Hemone et Mathia comitibus, circumdatum, etc.Longe inferiores sunt ii, quorum mentio fit in alia Charta ejusd. reg. ann. 1231. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. :
Curialis comes... existens in prædio suo, vel alibi extra curiam nostram ne(nec)dare Prestaldos, nec partes possint citari facere ; et quia multi læduntur per falsos Prestaldos, citationes vel testimonia eorum non valeant, nisi per testimonium diocesani episcopi vel capituli, nec falsificatus Prestaldus possit se justificare, nisi eorumdem testimoniis in factis majorum.