« »
 
[]« Presta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 492c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESTA
PRESTA, Mutuum, a Gall. Prêt. Chron. Corn. Zantfliet ad ann. 1416. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 408 :
Deinde prædictus Rex (Sigismundus) summam circiter quinque millium florenorum Rhenensium ab ecclesiasticis suscepit sub titulo accommodati, dans super hac præstatione litteras recognitorias regio sigillo communitas : sed Presta versa est in datam, quia post hac nihil reddere curavit.
Vide infra Prestus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presta, Exactio nomine præstæ seu mutui. Charta ann. 1147. inter Probat. tom. 2. novæ Histor. Occitan. col. 520 :
Ego Ildefonsus Comes Tolosæ.... recognosco quod nullo modo habeo questam, neque toltam in civitate Tolosana ;... neque habeo ibi Præstam, nisi eis evenerit per eorum voluntatem uniuscujusque.
Occurrit præterea in Chron. Senensi apud Murator. tom. 15. col. 138. Vide Mutuum et Prestus.
P. Carpentier, 1766.
Presta forciata, in Charta Joan. reg. Aragon. ann. 1393.