« »
 
[]« Primiceria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 497b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRIMICERIA
PRIMICERIA, Dignitas in Monasteriis feminarum, Quæ aliis præest. Regula S. Cæsarii ad Virgines cap. 39 :
Primiceriam etiam vel formariam admoneo et contestor ut vigilantissime consideretis si sunt aliquæ de sororibus, quæ pro eo quod delicatius nutritæ sunt, aut defectionem forsitan stomachi frequentius patiuntur, et sicut reliquæ abstinere non possunt..... si illæ propter verecundiam petere non præsumunt, vos eis jubeatis a cellerariis dari.
Vide infra in Primicerius.