![[]](img/image.png)
1. PRINCIPIUM, Palatium Principis. Tertullianus de Corona militis cap. 12 :
Ecce annua votorum nuncupatio, prima in Principiis secunda in capitoliis.
Ecce annua votorum nuncupatio, prima in Principiis secunda in capitoliis.
Deliberavit NatioStatuta S. Capellæ Paris. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 151 :(Franciæ)quod vellet singulos Licentiatos exhortari ad honeste faciendum suum Principium.
Juro... quod singulis horis diurnis et nocturnis, a principio usque in finem interero bona fide, nisi legitimum impedimentum habuero, aut infirmus vel minutus,... aut Principio seu proposito necessario alicujus meorum interfuero amicorum.Statuta Colleg. S. Bernardi ibid. pag. 171 :
Præsidenti in disputationibus et Principiis, sicut consuetum est, provisori et suppriori... duos solidos Parisienses(solvent).
Duximus statuendum, ut dicti capellani de cætero et imperpetuum habeant gratuitas obventiones, quæ Principia nuncupantur, videlicet in institutione canonici in ecclesia nostra, decem solidos Paris. in institutione cujuslibet parrochiani presbyteri in patronagio nostro, decem solidos Paris, etc.Ubi manifesta est appellationis ratio.
Cum pateretur cancrum in mamilla ejus sinistra... Quibus precibus factis, illico morbus ille caput fecit ac Principium, prout vulgariter dicitur.Celso, Facere caput ; unde Italis Far capo, pro Suppurare sive in pus converti.