« »
 
[]« Pripegala » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 506b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRIPEGALA
PRIPEGALA. Epist. Concil. Saxon. ann. circiter 1110. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 626 :
Phanatici autem illorum (Slavorum infidelium) quotiens comessationibus vacare libet, ferus in dictis, capita, inquiunt, vult noster Pripegala. Hujusmodi fieri oportet sacrificia. Pripegala, ut aiunt, Priapus est et Beelphegor impudicus.
Vox, ut videtur, composita ex Priapus contracte scripto, et gal, quod Saxonibus libidinosum, venereum, salacem sonat : Germani nunc Geil eadem notione usurpant. Vide Schilteri Glossarium Teuton. in voce Gail.