« »
 
[]« 1 prisia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 507b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRISIA1
1. PRISIA, Exactio, malatolta, jus capiendi ex subditis ea quæ domino sunt necessaria ; item sub custodis manum positio, Prise, Practicis nostris. Charta Ludovici Philippi Reg. primog. ann. 1209. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1090 :
Quod non poterimus boscum vendere, neque Prisiam aut talliam in eis facere, etc.
Charta Philippi Aug. ann. 1220. ibid. col. 1098 :
Quod nullum hominem neque feminam qui sit de domaniis suis aut de custodiis aut de communiis sive de franchisiis aut de villis in quibus habet Prisias suas, recipiemus, aut in domaniis, aut in custodiis,.... aut in villis in quibus habeamus Prisias nostras.
Stabilimentum ejusd. Reg. ann. 1214. tom. 1. Ordinat. pag. 33 :
Habebunt de cætero electionem Crucesignati eundi in exercitum, si voluerint, vel ponendi portionem suam in Prisia, pro redemptione exercitus facta. Et si gravati fuerint de Prisia ad diocesanum Episcopum, vel ejus officialem habebunt recursum..... Quod si a communia aliquid accipiatur propter exercitum Regis, vel clausuram villæ, vel defensionem villæ ab inimicis obsessæ,... partem suam (Crucesignati) ponent in Prisia, sicut et alii non Crucesignati.
Regest. de Temporalit. fol. 261 :
Procuratores dictorum conquerentium requisiverunt, quod res contentiosæ ad manum nostram, tanquam superiorem, propter debatum hujusmodi ponerentur et tenerentur in ea, debato pendente prædicto, et per eandem manum nostram fieret de dictis Prisiis recredentia personis, super quas dictæ Prisiæ factæ fuisse dicuntur.
Regest. Olim fol. 68. v°. :
Dicti Major, jurati et communia impediebant eosdem in saisina prædicta, et quasdam Prisias quas dicti religiosi fecerant ibidem, propter causam prædictam in manu Regis poni fecerunt.
Vide Prensio et Prisæ.
P. Carpentier, 1766.
Libert. Rupel. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 573. art. 5 :
Concedimus quod capcio seu Prisia bonorum quorumcumque pro nobis, regina carissima consorte nostra, liberisque ac germanis nostris, etc.
Charta Caroli VII. ann. 1431. ex Chartul. Latiniac. fol. 108. v°. :
Et aussi (affranchissons) de toutes manieres de Prinses, soit pour nous, pour nostre très-chere et tres-amée compaigne la royne, pour nostre très-cher et très-amé fils le dauphin de Viennois et pour tous autres seigneurs quelconques de nostre sang et lignage, ayans droit de Prinse, sinon en payant pris raisonnable des choses que on prendroit. Prinse,
pro Amende, mulcta, emenda, in Lit. ann. 1352. tom. 6. earumd. Ordinat. pag. 62 :
Il ne païront pour toute l'année que une Prinse tant seulement ; c'est à entendre pour la prise du sergent et de son varlet, une Prinse.