« »
 
[]« Proaldiones » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 511c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROALDIONES
PROALDIONES, Iidem qui Aldii, in Præcepto Hildeprandi Reg. apud Mabillon. tom. 2. Annal Benedict. inter Instr. pag. 705 :
Firmamus etiam vobis, ut omnes mulieres illas liberas, quæ usque nunc, dum liberæ essent, servis Ecclesiæ vestræ in matrimonio tradiderunt, vel filiis et filiabus qui ex eis nati sunt. Ita sane ut sint Proaldiones, et habeant per caput unusquisque mundium solidos senos ;
nisi legendum sit divisis vocibus :
ita sane ut sint pro aldiones,
id est, ejusdem conditionis atque Aldiones. Vide Aldius.
P. Carpentier, 1766.
Rectius, qui ex Aldiis nati sunt. Charta ann. 867. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 513 :
Cum casis, terris, vineis, silvis, servis, proservis, aldiis, Proaldiis, liberis, proliberis, etc.
Vide Proliberi.